Havi Közlöny, 1892 (15. évfolyam, 1-10. szám)

1892-01-01 / 1. szám

1. szám. Tizenötödik évfolyam. 1892. HAVI K02L0HT AZ ELMÉLETI ÉS GYAKORLATI LELKIPÁSZTO RSÁG KÖRÉBŐL. Mindennemű hirdetéseket a „Havi Közlöny“ számára Ausztria és Németország területén egyedül Frlecil Hubert •hirdetési irodája vesz föl. (Annonosn-Bureau für kath. Blätter und Volkssehriften des Hubert Friedl Wien V.) Sanctissimi Domini Nostri Leonis Divina Providentia Papae XIII. Allocutio in Consistorio habita die XIY. Decembris an. MDCCCXCI. VENERABILES FRATRES ! Non est opus multa disserere apud vos, ut intelligatis domesticum cum Ecclesia certamen, quamvis non uno semper tenore violentiae geratur, veris­simo tamen in dies ingravescere. Plus nimio i tali carum rerum per se loquitur cursus. — Videlicet premit atque urget vecordia pertinax inimicorum, quibus circumventi sumus ; qui arte confisi dispari, partim quidem propalam atque acerbe grassantur, alii per occultum et in speciem lenius. Unum genus est eorum, qui infensum animum dissimu­lare adeo non curant, ut potius prae se ferant: iique vulgo iactantes, hosti­lia quaelibet adversus Pontificem roma­­num, ut adversus hostem, audenda, novas iniuriarum caussas quotidie ex­quirunt, ac velut aperto praelio dimi­cant. Remotiora ne repetamus, recens est earum memoria rerum, quas Oc­tobri proximo in oculis prope Nostris patravere . Nimirum cum tam luculen­tas significationes tantae multitudinis as­perrime paterentur, adeoque perturbare eas omni conditione decrevissent, effu­dere sine modestia sine modo quod habebant clausum in pectore: nil veriti exagitare, sine iusta caussa, atrociter dictis factisque homines innoxios, pie­tate non civilibus studiis peregre ad-I vectos: itemque lacessere, Roma teste, Pontificem, mixtis inter convicia minis. Nunc progressi longius, ciere scriptis, concionibus, Italia totâ, multitudinem, connixi per suffragia popularia evincere, ut agatur cum Iesu Christi Vicario du­rius, nec plus ei relinquatur iuris, quam quantum privato cuilibet lege tribuitur. Neque tamen is prave coeptorum futu­rus finis : se quippe velle fatentur pon­tificatum ipsum perimere, huiusque rei caussa nequaquam recusaturos, si quando' facultas inciderit, ad vim descendere. — Id quidem palam non audent pars altera inimicorum: quin etiam exercitas cum Ecclesia inimicitias verbis tegunt, aut quaesita excusatione defendunt. Porro moderationem praeferunt, calli­ditate utuntur : exploratum est enim, si verum quaeritur, idem hos ipsos pe­­j tere, idemque velle, quod alteros. Quid enim est, quod oppugnatores christiani nominis acerrimos et apertos, etiam cum continere publica auctoritate possent, non continent? Illud peius, quod in populo contumaciam atque odia ipsimet exasperant, quando notare Pontificem perinde audent atque italicis rebus mi­naciter imminentem. Quod si abrogari certas leges nolunt, quorum species est impertire aliquid Sedi Apostolicae prae­sidii, idcirco nolunt, quia consiliis suis

Next