Havi Közlöny, 1892 (15. évfolyam, 1-10. szám)

1892-01-01 / 1. szám

3 Sanctissimi Domini Nostri Leonis Divina Providentia Papae Xllf. Allocutio in Consistorio habita. 4 expedit nolle. Eas enim intelligunt ad excusationem valere foris, ad tutelam domi : praeterea, quo minus rei catho­licae noceatur, non admodum obstare. Revera quod nonnulli 'ex ipsis eorum partibus fassi sunt complura vidimus perniciosa Ecclesiae, iniqua Pontifici, nihil iis impedimentibus legibus consti­tuta. — Vereri se quidem pontificalem potestatem testantur: sed hanc ipsam potestatem divinitus pontifici traditam moliuntur descriptis a se finibus cohi­bere, obstinatissimi inter omnes in eo ut et doctrina et re obnoxiam faciant Ecclesiam principatui. Similique ratione integrum cuique ac tutum nuntiant, ad Pontificem e quibusvis terrarum parti­bus, obsequii caussa, adire: re tamen ipsa, in tam insigni iniuriarum licentia, deterreri externos necesse est insolentia plebis. — Ita Nobis, utri usque generis adversariorum operà, vel ipsa alloquendi audiendi commercia non parum prae­pediuntur: et ad minimam quamque oc­casionem illustratur et erumpit, quod initio diximus, vexari Nos quotidie in­dignius. atque in mediis difficultatibus perpetuo luctari. Quae quidem si tot ac tantae sunt in pace rebusque composi­tis, nemo potest satis perspicere quor­sum evasurae, si quid subitum ingruat, praesertim commotis suspicionibus belli. Unde vero factum, ut hostilium vis animorum novissimo tempore inarde­sceret V Nos profecto, quod proximus Decessor Noster, quodque Nosmetipsi facere vix dum inito pontificatu ex con­scientia officii instituimus, idem con­stanter persecuti postea sumus. Vindi­cari postulavimus in libertatem debitam, Nostrumque ius in hanc urbem nomi­natin'!, providentia Dei et saeculorum semel memoravimus, incolumitatem iuris Nostri cum salute, libertate, prosperi­tate italici generis optime posse con­sistere : immo Italorum cum Apostolica Sede consensum omnino ad eorum bo­norum incrementa' domi forisque pro­futurum. Quae scripsimus, quaeque usque ad hanc diem, nihil tamen minitati cui­quam, egimus, omnia testantur, nihil esse neque in sententia Nostra, neque in agendi ratione mutatum. — Alia igitur increscentis contentionis est caussa quaerenda. Atqui rem videmur veris­sime iis attigisse litteris, quas ad Italo­rum gentem dedimus anno superiore: in quibus pravarum arcana sectarum ipsissimis eorum verbis, qui essent con­scii, aperuimus: quibus quidem verbis novissime in ipso legumlatorum coetu haud ambiguae concinuere voces. Com­mune sectarum consilium est fatigare pugna atroci summum pontificatum, et funditus, si fieri possit, Christianum abolere nomen. Modo properant desti­nata patrare, certum rati, omnia sibi secunda atque obedientia fore. Siquidem non modo nihil impedimenti, unde me­tuendum maxime videretur, sed indul­gentiam atque incitamenta coeptorum plus semel sibi vident adesse. En igitur, Venerabiles Fratres, quo res loco sint: idque et cognosse decet et meminisse, quia defensionem contra vim parantibus prodest itinera hostium habere comperta. — Atque huc mag­nopere velimus intendant animum qui regnis praesunt et imperiis: facile enim intelligent, non religionis tantummodo, sed etiam civitatis omnino interesse, vias impietati moribusque pravis, ne ultra procedant, intercludi. Etenim ubi dominatur impietas, ibi collabefieri ne­cesse est praecipuum civitatis funda- quod religione et honestate suffragio addictam Pontifici, repetere perreximus; plane sentientes, quod nqnfjg^ntum,

Next

/
Thumbnails
Contents