Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

ctoritate prelum Subire coepit, eius patrocinio faci­lius metuenda litteratorum iudicia Sustinere sine periculo possit. Accedit et illa honoribus TVIS in­scriptae huius opellae caussa, quod primos Astrici pro dignitate regni Hungáriáé labores ista parte per- Sequar. Fuit autem Astricus e decessoribus TVIS, omni virtutum ac Scientiarum genere clarissimis, ita certo primus, vt nullius in Hungaria Sedis antistitem primum tanta monumentorum side cognitum habea­mus , ac iStum, quem et Carthuitius, Scriptor anti­quissimus, et Siluester II. tunc Christianae religio­nis moderator Sapientissnnus, agmen ducere Colo­­eenSium praestilum, non obScure testantur. DiSpli­­cet quidem vtrumque hoc testimonium Schwartzio, qui quemadmodum Christianae religionis inter Hun­­garos initia Graecis , non Latinis tribuit; ita lega­tionem, quam Astricus nomine S. Stephani Romam Susceperat, reiicit, ac ipSum diadema Sacrum Grae­corum impp. munus esse contendit. Quam parum vanis eius commentis deferendum sit; quam vere primus Hungarici principis Romam orator Sacerrimi­­que pignoris in Hungáriám portitor Astricus haberi debeat, hac operis mei parte pluribus ostendam. Gratam igitur TIBI vel hac de Caussa fore consi­do , locumque, licet postremum, ei dandum in in­structissima bibliotheca TVA, quam, omni librorum the-

Next