Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
theSauro cumulatam, vSui publico páteré voluisti, quo plures Hungaria Sapientes, TIBI nempe consimiles , ope huius armamentarii Sapientiae, numerare posset. ita, quicquid doctrina vales, vt plurimum certe vales, id promiStue cum omnibus communicare cupis, nec maiorein aliunde voluptatem perSentiscis, quam, Si, quemadmodum ipie percultum pluribus Scientiis animum nactus es, aliis quoque non tantum exemplum , Sed etiam Subsidium ad exhauriendum omne genus litterarum praebere poS- sis. Ita sit, vt ab Augusta principe, quod Supra iam innueram, optime huic vniuersitati consultum agno- Scamus, quum TE non tantum doctissimum, Sed et-iam omnis doctrinae promouendae studiosissimum moderando Senatui regio praefecit. Exspectationem de TE conceptam Augustae dominae quum mox impleuisses, Superaturus etiam, nisi tanta fuisset, quae Superari non potuerit; illa nouo honore magnae crucis equitis in insigni ordine S. Stephani, regis apostoliéi, TVA merita cumulauit. Quare non ego iam hic loquar maiores TVOS, quos non auita tantum decora, Sed et debita meiitis ingentibus praemia collustrarunt. Iniurius illis esse merito videri possem, si, quae magnam in historiis partem sibi vindicant, huc omnia traducere, paginaeque huius angustiis includere vellem. Viuunt