Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

bitur. Memini perfaepe, nec vmquam meminisse, quin propenSam in me TYAM voluntatem demira­ri magnopere debeam, possum, quantam mei curam in ordinis, quem tres ac vicenos annos professus antea fueram, tristi ruina habendam duxeris, vt, quum ipfe mihi propemodum ereptus, quid me por­ro foturum esset, vix cogitare possem, iám TV de me cogitaris ac amantiflimis ad TE litteris inuitaris. Et Sequutus omnino tam liberalem ac beneuolam in* uitationein fuissem, lubensque, quicquid mihi viri­um erat, obsequiis adeo benefici patroni deuouiS­­Sem; nifi me regius Augustae Dominae fauor in eo, quod triennio prius Tirnauiae mihi demandauerat, historiam profitendi munere confirmasset. Pro tantae benignitatis in me, licet tunc igno­tum, magnitudine, quid debeam, Scio; qui reSpon­­deam, neScio: Satis tamen intelligo, nullis me stu­diis eam prius commeritum, nullis officiis porro compenSaturum esse. Facio tamen, quod possum, et chartaceum hoc munus, Sempiternae fimul in TE venerationis, Simul animi grati Significationis cer­tissimum pignus, TVIS honoribus inScribo. Sed e­­nim, quum id facio *? nouo me nomine TIBI rurSus obstrictum Sentio. Plus enim in me Iplendoris, quum id fieri pateris, quam in TE honoris, quum ita me TIBI gratum profiteri conor, redundare non ego

Next