Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

REX I. 13 duorum auctoritate donationem omnem Superuacaneam ac irritam iuiise futuram, Illustiv Kollarius ita monet: (a) In ilia - reipublicae ratione confenfus ducum, procerum popufique erat neceffarius, vt regnum cuipiam legitime donari, libertatis que, reges eligendi, limites resiringi pojfent. Quia vero huius consenSus nullum vsquam vestigium oc­currit; nec ipSe Siluester eiusdem vel ver­bo meminit; plerique censent, non aliam pontisicibus ex hac oblatione potestatem competere, quam communem illam, quae Christi vicariis, veluti totius ecclesiae pa­tribus a DEO constitutis, conueniret. Ex­imia haec profefto, Subiicit laudatis Siluestri verbis Cei. Kollarius, (b) diui regis nosiri erga DEVM pietas et aduerfus aposiolorum principem reuerentia fuit, qua regnum et gen­tem, cuius rex futurus erat, eiusdem patro­cinio commendauit. Eadem reuerentia ac pie­tate dininae quoque matri virgini regnum, gentem, feque fuaque, vt omnibus notum efi, obtulerat diuus rex nosier; quamobrem diuini feruatoris mater ad hanc vsque diem Regi­na , Domina, Patrona regni Hungáriáé apui pios fubditos audit. Vtraque haec regni gen­­tisque oblatio, vt res ipfa loquitur, eam fo­­lummodo pietatem ac reuerentiam continet, qua reliqua etiam Chrisiiani orbis regna cum in fanclum Petrum, tum diuam etiam matrem virginem funt atque effe debent. Digna fuit haec (a) Hijl. diplm. p. 59. (b) tiijl. dipl. p. 57. et 98.

Next