Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

A. C. 1000. A. C. 1000. 20 S. STEPHANVS pro auri pondere mercantes, regesque ipfos' in curiae Romanae feruitutem addicentes, arietare tentent, tentent, inquam, a veliti­bus ipsis impulSu leuissimo, velut e paleis exStructus nulloque fundamento nixus, di­rutus est. Numquam enim is coniecturis Suis male consarcinatis efficiet, vt plus his, quam certissimis regum nostrorum diplomatis clarissimisque veterrimorum Scriptorum te­stimoniis deferamus; negandoque coronam Hungaricam donum esse Romani pontiiicis, tam vetustos illos scriptores, quam ipsos Hungáriáé reges, mendaces faciamus. XI. „ Regnum quoque, pergit Siluester, ,, a munificentia tua S. Petro oblatum , teque „ vna ac gentem et nationem Hungaricam, ,, praefentem et futuram, fub protectionem ,, JanBae Romanae ecclesiae acceptantes, pru ,, dentiae tuae, heredibus ac legitimis fuccef­­,, foribus tuis habendum , tenendum, regen­­,, dum, gubernandum ac pojsidendum reddimus „ et conferimus „ Ita mutuis officiis Sanctus rex et Sanctissimus pontifex certarunt; in quibus licet eximia S. Stephani pietate liihil indignum, nihil grauitati prudentiae­­que summi pontisicis contrarium inueniatur; Schwartzius tamen hanc oblationem vocat (a) fabulam fabularum omnium leuiffimam, liber alit at em plusquam enormem et prodigiofam. Sed enim oblationis huius, a S. Stephano, quocumque demum Sensu, Sactae, meminit Gre­ XI. Quo fensu pon­tifex obla­tum sibi re­gnum fu­­fcepit ? (a) Init, télig. n. 64.

Next