Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

ego tantum, Sed omnes, qui TVA decora norunt, agnoScere debent. Quantus enim Splendor in opellam hanc ab eo deriuatur, quem vndequaque magnum esse, tota la­te Hungaria profitetur! Te magnum esse, magni honorum tituli, quibus fulges,, palam loquuntur, TE magnum esse, altiiSimum Augustae Principis iu­­dicium, quuin hos dignitatum radios in TE poSuit, abunde testatur. Quum illa TE metropolitam Co­­locenSem constituit; quum insignis ordinis S. Ste­­phani, regis apostoliéi, magnae crucis equitem TE creauit; quum intimum TE consiliorum regiorum arbitrum adoptauit; quum in illo Hungaricae gentis Areopago, Supremo Septem virum tribunali, TE iu­­dicem esse voluit; quum in hac vniuersitate Sua Se­natus regii TE praesidem esse iuiSit; quid aliud, quam TE magnum esse, regio iudicio declarauit? Vt enim est aequissima simul et Sapientiffima virtutum aestimatrix; ita grandes eiusmodi honores nonnisi grandibus in publicum meritis deferre conSueuit. Nec potuit omnino sapientiffima princeps, quae nul­lum in Subiectorum sibi populorum commodis, ma­terna Sollicitudine promouendis, finem, nullum in Scientiis, tempori huic accommodatis, per omnes Suas ditiones ad Summum florem prouehendis mo­dum liberalitatis nouit; non, inquam, Sapientiffima )( 3 hbec

Next