Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

Jaret. Quod quidem decus eo maioris est faciendum, quo paucioribus id conferri nouimus, nec alteri, praeter TE, hac in gente collatum adhuc memi­nimus. At, qui manSuetioribus litteris ita TVAM indu­striam addixisti, vt iis Solis totum TE deuouiffe vi­dereris,- Seueriores tamen Scientias animo capacissi­­mo simul ita complexus es, vt et in iis inter nu­merosissimos contribules aemulo fere Semper carue­­ris. Vidit et stupuit Vienna, quum vniuerSa philo­sophiae placita line praesidis auxilio, quod et ra­rum, et grauissimum Solidae Scientiae testimonium id aetatis erat, Sub auspiciis Augusti Caroli VI. palam tuitus, Supremam eius lauream ingenti cum laude conSequutus es. Vidit et stupuit Roma, quum in hoc orbis theatro de propositis ex vniuerSa theologia quaestionibus tam erudite Solideque disseruisti, vt, magnos licet aduerSarios, et aliquos Subinde colle­gio purpuratorum ecclesiae principuin adScriptos, iiactus sueris; omnibus tamen difficultatibus feliciter enodatis, maximam a nobilissimo tot illustrium vi­rorum coetu laudem et applausum abstuleris; eaque vox omnium vna fuerit; TE moderatorum et audito­rum frequentissiinorum exspectationem non tantum, ae­­quauisse, sed plurimum etiam Superauisse, inagnumque breui religionis ac patriae decus et praesidium fore. )( 4 Sa-

Next