Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

A. C. 1000. 62 S. STEPHANVS dere 9. marcas, 3. vncias. Laudatus Re­­vaius, interposita lapidum interpretatione Symbolica, haec porro Subiicit: (a) Ab aurium naturali parte vna , quatuor *, ab al­tera totidem gemmae pretiofiores, ofto ex ca­tenulis aureis dependent, appendicum veJuti loco, quae a.d lenem siacri capitis motum mu­tua quafi harmonia fesie commonent. - Nona vero singularis a pojieriore parte coronae , qua occiput circumdat, appenfa catenulae, in modum reliquarum confpicitur. Ait porro Reuaius , nouem has catenulas , nouem item maiuSculis vnionibus radicantes pin­nas , nouem regnorum, Sacrae coronae iu­­ribus obnoxiorum, potestatem ac splendo­rem indicare ; quasi nempe praesagio quo­dam coelesti iam tunc indicatum fuisset, Sacrae huic coronae Dalmatiam , Croa­­tiam, Sclauoniam, Ramain, Galliciam, Lodomeriam, Semiam, Cumaniain, Bul­gáriám aliquando Subiiciendam esse. Sed vtcumque hoc sit, si descriptionem imperia­lis Graeci diadematis et regii Hungarici contendamus; hoc illi simillimum esse, dubitare non possumus. Thesaurus hic in­comparabilis oliin custodiae canonicorum Albensium credebatur; his vero prouin­­ciam, multis periculis obnoxiam, subinde deprecantibus , Visegradum transponeba­tur; demum, Turearum metu, PoSonium traductus , duum-viris custodiendus com­mittitur , qui iureiurando Semet obstrin­gunt, (a) Edit, Schwandt. p. 468- st 825.

Next