Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

A. C. 1000. 63 S. STEPHANVS miensem Stephano ; alias aliis regendas commisit. Facile quidein admittimus, non statim, atque Sacram coronain suscepit, haec ab eo persecta suisse, limites tamen episcopatibus quibusdam iam nunc descri­ptos , ex eiusdem litteris, abbatiae S. Martini datis anno 1001. colligimus, vbi iam epiScopi parochiani , qui non alius est a YeSprimiensi, meininit. Quamuis au­tem VeSprimicnsem ecclesiam tardius assur­rexisse regioque diplomate munitam esse constet; quia tamen itidem conStat ex prio­re diplomate, dioecesim mulco prius a san­cto rege constitutam fuisse; non aliud de ceteris episcopatibus ab eodem excitatis censendum videtur. Illos quidem, quos nominaui, primos ecclesiis laudatis prae­fuisse, monumenta, quae hactenus erui po­terant , docent; quos vero Sanctus rex aliis septem dioecesibus, quas ab eodem e­­rectas esse, CL Praius censet, (a) primos praefecerit, nondum liquet. XXIII. Non minore cura res profanas complexus, aulamque suam omni, qua posset, maiestate conspicuam redditurus, e grauissimis viris Senatum regium conlia­­uit praecipuosque regni magistratus iis po­tissimum , qm non Solum Sententiam in caussis grauioribus e iustitiae legibus ferre possent, Sed etiam Christianam resigionem aduerSus maleuolorum conatus defendere vel­ (a) Dijsi^de S. Stepb. p. 136.

Next