Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

quid ad cleri diSciplinam Sapientifíimis institutis fir­mandam , quid ad ChriStianae plebis pietatem ma­gis ac magis augendam vtiliter egeris; non est hu­ius loci fustus exsequi. Vt paucis omnia comple­­dar, illud affirmare breuiter ac vere possum, nul­las a TE praetermissas fuisse partes et vigilantissimi pastoris, et Sapientissimi prouinciae praesidis ; mira­­que dexteritate iemper effecisse, regiis vt mandatis mos ad amussim gereretur. Quare, quum AuguSta princeps, amplissima TVA merita maioribus iterum praemiis ac illustrioribus honorum titulis remuneratura, TE metropolitam Colocenfis ecclesiae constituit; iure TVVM a Sede Varadiensi diScessum, vbi pro TVA TVORVMque Successorum commoda Splendidaque habitatione pala­tium ingenti mole multis impendiis eduxeras, omnes ordines inSolito moerore proSequuti Sunt. Nec ve­ro TE maiore tristitia VaradienSes dimiSerunt, quam laetitia ColocenSes exceperunt. Quam TV metro­polim , cum ecclesiis Subiedis, ita humeris TVIS' Sustines, ita Sapientia TVA regis, virtutibus illu­stras, vt, quamuis alia negocia, quibus istic curan­dis Augusta Domina TE praefecit, illinc abesse TE Saepius cogant; abesse tamen TE Subiedi non Sen­tiant. Vigilantiam enim TVAM ita circumfers, vt etiam 9 quum abes corpore, consilio Semper adsis; quo

Next