Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

REX I. 77 Beleknegena W'eleknez'iwtim, Seu magnam dominam, nagy asizfzony essingit; quaii vero,, Ditmarus imitatione Graecorum, qui no­strum V liquescens, quo destituuntur, per B Saepius exprimunt, Bele, pro Veie, nul­la necessitate coactus, fcnpierit. Quae* de magna domina, nagy asizfzony, disserit; (a) perinde coniecturis ad modum insirmis ni­tuntur. Neue his diutius immorari co­gar; id Solum innuo: Hungaros, quem­admodum D. Virginis in coelos assuintae festum, nagy boldog afzsizony napja, B. ma­gnae dominae diem, ita natiukatis eius­dem diem festum, kis asizfzony napja, par­­uae dominae diem; mensem autem Augu­stum, kis afzfzony hava, paruae dominae mensem, appellare; deinde peraeque, Ma* gyár - Orsizíig királynéja, Hungáriáé regi­nam, ac magnam dominam, eamdem vo­care. Num vero regina dici coeperit eo dumtaxat tempore, quo Béla Ili. patria lingua primus király, vt erudito viro pla­cet, apud Hungaros audiit; id est, quod in quaestione verSatur. Nec enim conie­­cturae , quas adhuc exposuit, illud Király D. Stephani aetate longe recentius esse, probant. XXV. Alterum opinionis Suae fundamen­tum in eo Cl. Scriptor collocat; quod ex nagy-úr ortum orsizdg arbitretur. Per miras enim trochleas ex úr, uraság, úrság, ur­feág> A. C. ieoo. (a) p. 39. -43.

Next