Állam Főgimnázium, Besztercebánya, 1873

De vario usu trimetri iambici in diverbiis tragoediarum Aeschyli et Sophoclis. *) Priusquam ad ipsam quaestionem veniam, in qua explicanda versabor, praeterire non possum, quin pauca quaedam generatim comprehendam, quae ad naturam usumque trimetri iambici accu­ratius cognoscendum atque intelligendum pertinere videantur. *) Trimeter iambicus 2) vel senarius quem dicunt Latini, ante­ ') Rossbach und Westphal, „Metrik.“ II. B. 2. Aufl. Leipzig 1868. — Dr. Eduard Munk „Metrik der Griechen und Römer.“ Glogau und Leipzig 1834. — Dr. Carolus Eridericus Müller „De pedibus solutis in dialogorum senariis Aeschyli, Sophoclis, Euripidis.“ Berolini 1866. — E. Szelinski „Die Auflösungen im Trimeter des Aeschylus und Sophocles.“ Hohenstein 1868. — Rumpel „Die Auflösungen im Trimeter des Aeschylus und Sophocles.“ Philol. XXV. p. 54 sqq. — J. Oberdick „Kritisch-exegetische Bemerkungen zu Aeschylus.“ Zeitschrift für die österreichischen Gymnasien, 1871 p. 660—667. — Godofredi Hermanni „Epitome doctrinae metricae.“ Lipsiae 1852. 2) Schema trimetri est hoc : u u —, u u —, u u —. Constat igitur trimeter iambicus ex tribus metris (bini enim pedes uno metro coniunguntur, hinc ei versui nomen est trimetro), itaque est comparatus , quod ad numerum attinet, ut arses primariae in pedibus imparibus , id est in primo , tertio , quinto pede positae sint. Hoc si tenemus, causa, cur theses nisi in locis imparibus non producantur, in promptu est. Facilior est enim in recitando ad arsin transitus, thesi longa quam brevi. Sed inter has tres arses quae sit fortissima, quaerendum videtur. Quae hac de re C. F. Müllerus disputavit pag. 13. ea, meo quidem iudicio , falsa sunt. Con­tendit enim ille vir doctissimus, in primae dipodiae arsi summum ictum positum esse. Mihi vero longe videtur secus. Arsin tertiam fortissimam esse vel ex eo mani­festum est, quod caesura illa, quae dicitur itevD-ημψερ^ς, huic arsi maximam vim addit. Hinc fit, ut tertiae arsis solutio maxima frequentia a tragicis adhibeatur. Quae cum ita sint, Mülleri sententiam rejiciendam esse , nemo non intelligit. Omni­­noque Müllerum Westphalii rationem secutum esse apparet, qui veterum metricorum arte et praeceptis nisus, R. Bentleio repugnante, arses in pedes pares cadere fortis­­simamque arsin in altero pede positam esse statuit. Cf. Westphalius p. 481. De variis trimetri iambici generibus cf. Mar. Victor. 109. „Trimetri igitur iambici aca­talecti genera sunt quatuor, quorum prius tragicum, dehinc comicum et iambicum, post satyricum habebitur. Et tragicum quidem cuius in versu erunt dextri spondei, sinistri iambi, id est disparibus pares subditi. Comicum autem, quod anapaestum et tribrachyn praedictis admittet. Jambicum, quod ex omnibus iambis nullo admixto subsistit, quo iambographi maxime gaudent. Superest satyricum , quod inter tragi­cum et comicum stylum medium est.

Next