Podhradczky József: Béla király névtelen jegyzőjének idejekora és hitelessége. Oklevelek, egykoru és közelkoru kutfők szerint (Buda, 1861)

LIII. Zulta vezér öröködéséről

Észrevételek az ötvenharmadik fejezetre: Zulta vezér örökö­déséröl. „Et successit ei filius suus Zulta, similis patri moribus, dissi­milis natura. Fuit enim dux Zulta parum blaesus et candidus, ca­pillo molli flavo, statura mediocri, dux bellicosus, animo fortis: sed in civibus clemens, voce svavi, sed cupidus imperii, quem omnes primates et milites Hungáriáé miro modo diligebant. Trans­actis quibusdam temporibus, dux Zulta, cum esset tredecim an­norum, omnes primates regni sui, communi consilio et pari vo­luntate , quosdam rectores regni, sub duce praefecerunt, qui mo­deramine juris consvetudinis, dissidentium lites contentionesque sopirent. Alios autem constituerunt ductores exercitus, cum qui­bus diversa regna vastarent, quorum nomina haec fuere: L e 1 u, filius Tosu, Bulsuu vir sanguinis, filius Bogát, Botond, filius Cui pun; erant enim isti viri bellicosi, et fortes in animo, quorum cura nulla fuit alia, nisi domino suo subjugare gentes, et devastare regna aliorum. Qui accepta licentia a duce Zulta, cum exercitu in Carinthiam ire decreverunt, et per Forum Julii in marchiam Longobardiae venerunt, ubi civitatem Pa­duam, caedibus et incendiis, et gladio, et rapinis magnis cru­deliter dervastaverunt. Fx hinc intrantes Lombardiam, multa mala facere coeperunt, quorum violentiae ac belluino furori, cum terrae incolae, in unum agmen conglebati, resistere conarentur, tunc innumerabilis multitudo Lombardorum, per Hungaros ictibus sagittarum periit, quam plurimis episcopis et comitibus trucidatis. Tunc Lutuardus, episcopus Vercellensis ecclesiae, vir nominatissimus, Caroli minoris, quondam im­peratoris , familiarissimus amicus, ac fidelissimus a secreto, hoc audito, assumtis secum opibus, atque incomparabilibus thesauris, quibus ultra, quam aestimari potest, abundabat, cum omnibus vo­tis effugere laboraret eorum cruentam ferocitatem, tunc inscius su­per Hungaros incidit, et mox ab eis captus interficitur, et

Next