Iosephus Podhradczky (szerk.): Chronicon Budense (Buda, 1838)

In retractatos antea errores, tuque pristina vitia, lapsus, per Cumanos interficitur Anno 1290. Post in brevi, ipse Rex Anno Domini millesimo du­centesimo nonagesimo , feria secunda proxima ante festum Margarete Virginis, ’) prope Castrum Kyris-Zug 2) ab ipsis Cumanis, quibus adheserat, specialiter Arbuz, 3) Turtule, Kcmenche, ac eorum cognatis et complicibus, quibus Communitas Cumanorum, liabitis plurimis tra­ctatibus et consiliis, commiserat, in suo tentorio, me­dio silentio noctis, oportunitate capta, diris vulneribus sauciatus, miserabiliter est interfectus. 4) In quo Rege, quia sine herede decessit, defecit semen masculinum San­ctorum Regum. 5) Pro cuius nece Myze Palatinus, olim Saracenus, tunc tamen gráciám baptismatis consecutus, audita morte Domini sui, predicti Regis Ladizlai, ad vin­dictam tanti sceleris se viriliter ponens, elapsis aliquibus diebus, post mortem ipsius Regis, una cum Lyae fratre suo, et Nicolao fratre uterino iam dicto Edue copcubine, 5) Nicolaus III. Pontifex, audito Hungáriáé perturbato statu, Philippum Firmanum Episcopum, Legati munus in Dalmatia obe­untem, in Hungáriám proficisci iussit, cuius prudentia, et lenitate Rex sensim meliora amplexus, vitata Cumanarum consvetudine, in gratiam cum coniuge rediit, fidemque suam iuramento obstrin­xit, daturum se operam, ut Cumani, qui sacris Christianis non­dum essent initiati, haec deinceps amplectantur. Legatus hac Re­gis benevolentia usus, synodum Episcoporum Rudam coegit. Con­stitutionum synodi huius breviaria exhibet Raynaldus ad an. 1279. Katona Hist. Crit. Tom. VI. p. 812. Acta vero Péterffÿ Concil. P. I. et L. L. Eccl. Tom. II. — Quod sacris fuisset interdictus, nuspiam consignatum invenio. Ceterum, ut erat, pro aetatis indole, in quam­vis partem flexilis, iterum ad Cumanas defecit, resipuit iterum, atque saepius ; sed vitia nunquam a radice correxit, ut ipsémét in an. 1288. donatione, quam Ecclesiae Strigoniensi fecerat, ingenue fatetur: „nuper nobis apud Strigonium resipiscere, praeteritis no­stris de transgressionibus, auctore Domino, studio meliore pertra­ctis.44 — Falsa est ergo loannis Christiani Engel consecutio : „und vvenn der physisclie konigsmord von haidnischen Cumanern veriibt worden ist, so falit der moralische dem damahligen Clerus, und der Curia zur Last.44 Geschichte des Ungr. Reichs edit, prini. Tom. I. p. 440.

Next