Iosephus Podhradczky (szerk.): Chronicon Budense (Buda, 1838)

Argentinom , aliasque urbes partim diruit, partim solo aequat. A loco autem illo egressus, iuxta Renum, Argentí­nám civitatem obsedit, quam quidem Romanorum nullus Cesar potuit primitus expugnare, ipse Atila expugna­vit, diruendo murum eius in diversis locis, ut cunctis advenientibus sine gravitate via libere preberetur, edicens firmissime, ne ipsius murus, ipso vivente, murAretur, ut eadem civitas non Argentina, sed Strosburg vocaretur propter viarum pluralitatem, quas in muro eius fecerat aperiri. Amoto igitur suo exercitu, dc Argentina, Lu- Regi Atile fecisse perhibetur. Suggessit itaque Regi ad partes occidentales personaliter accedere, ubi magnum honorem posset addipisci. Cuius quidem Huni amplecten­­tes consilium, exercitu statim proclamato, egressi de Si­­cambria, primo Rex Atila, Illiricos dicitur invasisse: de­inde Constantie Regnum pertransivit, 3) cui Sigismundus Rex occurrit circa Basi leam cum exereitu magno, quem cum gente tota conterens, suo dominio subingavit. 4) 1) In Kezae Chonico : Sceven, locus mihi ignotus. 2) Curiam congregare i. e. Conventum cogere. — Curiam habere dicebantur domini, qui facultate pollebant indicandi subdi­tos suos in Curia (aula) sua; iudices autem ad dirimendas lites constituti, Comites Curiales (udvar biró) audiebant ; hodieque Au­lae Regiae Iudex apud nos Iudex Curiae Regiae appellatur. 3) Cum in exemplari „Constantie regnum4' legam, puto Rhe­num pro Regno substituendum; Constantia enim sita est ad la­cum Constant, ubi Rhenus ex eo effluit. Idem testatur Sidonius Carm. VII. ita canens*. „-------cecidit cito secta bipenni Hercinia in lintres, et Rhenum texuit alno, Et iam terrificis diffuderat Attila turmis, In campos se Belga tuos.44 4) Intelligit Burgundiáé Regem, sed dubito an rite; Prosper enim in Chronico Theodosii Iun. ad an. 435. Gundicarium Burgun­dionum regem memorat. Ceterum Atilae procursiones illustratas lege apud Georgium Prai Annal. Veter. Hunnor. Avar, et Hung, item apud Bel in Adparatu Iuvenci Caelii Atilam , nec non Excer­pta ex Prisco Rhetore. Annales denique Mejchioris InchofFer,

Next