Károly János: Fejér vármegye története 5. (Székesfejérvár, 1904)

Oklevelek

p . . . Endre possedisse . . tam Terram de Zumur confessus est se habere et assumpsit coram nobis, quod si ipsum Privi­legium pro praedicto Bench, vel ipsius successoribus super facto praefatae terrae necesse fuerit exhiberi ipse et filii sui illud privilegium coram Iudice quandocunque et quotiescunque necesse fuerit exhibere teneantur. Item cum ad petitionem partium hominem nostrum fidedignum misissemus coram quo dicta terra ipsi Bench statueretur, Idem homo noster rediens dixit nobis quod ipsa terra omnibus vicinis et Cometaneis ejus praesentibus et consentientibus sub metis infrascr ptis saepe dicto Bencs pacifice fuerit assignata, et sicut partes retulerunt novae metae quas ipsae partes praesentibus Come­taneis et homine nostro, et specialiter Andrea filio Muthud erexerunt, per quas tres partes ipsius terrae a quarta parte eiusdem et viginti iugera separantur, et etiam metae veteres sic procedunt, quod primae duae metae novae incipiunt iuxta terram Bartholomei de Zumur, iuxta magnam viam qua itur Albam, deinde tendendo versus orientem descendit ad quod­dam pratum, et in ipso prato sunt duae metae novae, inde transeundo quendam montem, in latere eiusdem montis a parte orientali sunt duae metae novae, deinde transiens quandam vallem ascendit adlatus cujusdam longi montis ubi sunt duae metae novae . • et ascendit ad cacumen eiusdem montis et super ipso monte vadit ad frutecta, quod vulgariter Telelő haraszt vocatur . • duae . . . novae, ubi etiam sunt cometanei Populi de Symegh vinidatores Domini Regis, deinde juxta praedicta frutecta . . . meridiem (in) ang (ulo) cuiusdam vineae ubi sunt duae metae antiquae juxta aliam terram eiusdem Bench Sym . . . Inde juxta fossatum dictae vineae vadit ad quandam viam qua itur ad Ecclesiam de Symegh et juxta . . . tendit versus occidentem et venit ad quandam pirum sub qua est meta antiqua et ibi sunt cometanei Petrus filius ... et Romanus . . . eius Jobbagyones Agazonum Domini Regis, deinde descendit ad finem cuiusdam fossati et in ipso fossato . . . vocat . . . descen . . . pratum et in ipso prato sunt duae metae veteres, deinde ascendit ad praedictam viam quae ducit Albam, ubi sunt metae a . . . dunt terram villae Zumor et alterius villae similiter Zumor

Next