Némethy Géza: P. Ovidii Nasonis Remedia Amoris (Értekezések a Nyelv- és Széptudományok köréből. XXIV. kötet 2. szám, 1921)

Praefatio. Iam pridem mihi proposui ea Ovidii opera, quae huc usque iusto commentario exegetico carebant, adnotationibus instruenda eo potissimum consitio, ut in interpretatione quae dicitur verbali non solum virorum doctorum, sed etiam civium Academicorum rationibus consulerem praeceptor inventutis et amicus. Ita edidi sumptibus Academiae Litterarum Hungaricae primo Amorum libros (Budape­stini an. 1907.), deinde commen­tarios exegeticos ad Tristia (ibid. an. 1913.) et ad Epistulas ex Ponto (ibid. 1915.); nunc autem emitio postremum huius generis opus, Remedia Amoris notis illustrata. In verbis poetae constituendis nunc quoque Ehwaldium secutus sum ducem lo:osque, ubi a praestantissima eius recen­sione (Lipsiae apud Teubnerum publici iuris facta) secedenduin putavi, hic afferam.*) V. 13. amat: codices: amans, scripsit Ehwald.— V. 13. ardens: Puteaneus: ardet. — V 111. Qua: Etonensis: quam. V. 268. at: scripsi cum priscis editonibus, desideratur enim coniunctio adversative, et. — V. 282 alius: scripsi cum editionibus priscis: aliquis. — V. 282 Rhesus: codex Puteaneus : rursus. — V. 283. hic pax: Etonensis: et pax. — V. 350. multos: recept vulgatam lectionem, cum manifesto de viris multebri forma captis agatur: multas. — V. 351. sua cum linet: Etonensis: cum conlinit. — V. 392. capient: Etonensis: capiunt. — V. 440. experíenda: codex Puteaneus, quod optimum efficit sensum : expedienda. — V. 446. Saevaque : ex optima R. Merkelii coniectura, epitheton solitum flammae, ut supra vs. 53 ; Haesaque: codex Regius manu prima; Cassaque: codex idein manu secunda et Ehwald. — V. 446. diducto: Puteaneus rectissime, Akad. ért. a nyelv- és szépt. koréból. XXIV. köt. 2. sz. 1­9­41 *) Cf. etiam Vollmeri comrnentationem : Kritischer Apparat zu Ovids Remedia, in epheineride Hermes, ann. 1917. p. 453.

Next