Bunyitay V. - Rapaics R. - Karácsonyi J. (szerk.): Egyháztörténeti emlékek a magyarországi hitújítás korából - III. kötet, 1535–1541 (Budapest, 1906)

78. 1535.

Szegedi Gergely 1535-ben megjelent Censurdira De'vay ily czímíí irattal felelt: nApologia quarundam propositionum, summám doctrinae christianae continentium, contra indoctas censuras indocti franciscani, Gregorii Zegediensisv, s azt Bácsy Ferencz szepesi prépostnak, Zapolyai János titkárának ajánlta a következő keltezéstelen levéllel: Reverendo Domino Francisco Batsi, Praeposito Sepusiensi et Secretario Regio Matthias Devay S. D. Venit in manus meas eiusdem franciscani confutatio, seu, ut ipse vocat, censurae, super propositiones meas, quas fratribus aliquando meditandas forte communicaveram. Argumentum et Epistola ad Lectorem, ut certo comperi, ex officina reverendi domini Johannis Fabri prodierunt, qui etiam monachi censuras a multis pro sua opinione mendis vindicavit, qui me nullius eruditionis hominem esse praedicat, et merito sane, equidem agnosco meam imperitiam, et cum Paulo fateor, me nihil aliud scire praeter Christum, et hunc crucifixum. Non invideo episcopo quamlibet magnam eruditionem, quamlibet doctrinam insignem obtigisse, modo his armis ad aedificationem, non ad destructionem utatur ecclesiae. Quod autem frontem per­fricuerim, vos me coégistis, ut hanc meam ineruditionem, ut sic loquar, prostituerem. Scio me politiores literas ne a limine quidem salutasse. Caeterum, si Fabri mailéi multorum perfregerunt capita, hae nugae talitrorum vice impingantur frontibus quorundam, ut pertinaciam (sicuti domino episcopo videor) Devay, hominis infra mediocritatem docti, experiantur. Pertinax est Fabro, qui veritatem Christi, quam ipse oppugnat, non deserit, et suae factioni non adhaeret. Sed ne pluribus Tecum agam Domine Francisce, vela contraho et ad Pseudo-fratris naenias evertendas accingor. Tu interim boni consule hanc meam balbutiem, et contra latrantes eruditos pro tua virili defende. Vale! Dévay latin művei együttes kiadásának az egyetemi könyvtárban levő példányá­ból. — Lampe 76. Magyar fordításban Révész, Dévay Bíró Mátyás életrajza. 85. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalomjegyzék