Szabó Károly: Székely oklevéltár 3. 1270-1571 (Kolozsvár, 1890)

Előszó

que statuifecit. Item Decimus Nonus Julius Weres de eadem Jura­tus fassus est sicut Thomas gal. Item Vigesimus georgius Benedek de eadem Juratus fassus est sicut Thomas Gal, Item Vigesimus pri­mus Ambrosius Benedek de eadem Juratus fassus est sicut Thomas gal. Item Vigesimus secundus gregorius Zawar de eadem Juratus fassus est sicut Thomas gal. Item Vigesimus tercius Michael orros de eadem Juratus fassus est sicut quintus testis. Item Vigesimus quartus Paulus albert Juratus fassus est sicut Thomas gal. Item et ipse presens fuit quoque quando Mathias Therek prohibuit Michae­­lem Damokos, vt ne statueret hereditatem Petri Zeph. Item Vigesimus quintus Anthonius fabian de eadem Juratus fassus est sicut Tho­mas gal. Nos igitur in festo Philipi et Jacobi apostolorum accessi­mus ad possessionem prescriptam et ad facies terrarum litigiosarum, deinde reuersi sumus ad possessionem Ibique vniuersos homines qui coram nostri in presencia accersiti sunt, ad fidem eorum deo de­bitam inquisiuimus et examinauimus et cum nominibus et cognomi­nibus ad Vestram Egregiam Dominacionem ad diem octauum a die datarum presencium computando transmisimus, Deinde, cum nos fides testium audire voluimus, statim Michael Damokos et Paulus Bech cum litteris sentencionalibus ac priuilegialibus ceperunt nos prohibere, ne testes Jurare faceremus, Et testaciones eorum non acciperemus. Nos vero rogauimus litteras ipsorum prohibitorias ab eisdem, cum quibus nos prohibere possent, ipsi autem nolluerunt dare, et homines ipsorum ad hoc per Vestram Egregiam Domina­cionem deputatos, et scolasticum, qui ad racionem ipsorum fassiones testium inscriberet, rogauimus, ipsi nolluerunt dare, cum autem vi­dissemus eos in hijs non laborare et ad vota nostra intendere, fas­siones testium suprascriptorum, vt premisimus, inscribi fecimus, eandem autem Vestram Egregiam Dominacionem vnacum vestra familia felicissime valere optamus. Datum loco et termino quibus supra, Anno 1548. Ödünfi László székely alispán 1548 juu. 21. kelt hiteles átiratából, a Domokos család levéltárában.

Next