ifj. Palugyay Imre: Magyarország történeti, földirati s állami legujabb leirása. Harmadik kötet (Pest, 1854)

I. A Jász-kún kerületek leirása

Morum Presbyterum, ordinario Episcopo suo Dioecesano, vel ejusdem in Spiri­tualibus Vicario, pro Plebano Ipsorum praesentandi facultatem habeant, prae­­sentatum tamen, et Canonice introductum, debita reverentia, et honore prose­qui , Proventusque Ejusdem consvetos Eidem administrare, et coeteras Patronis Ecclesiarum incumbentes Obligationes rite adimplere debeant; Ultra haec autem omnia Nono : Ex speciali nova Gratia , et Munificentia Nostra, praerecensitis Li­bertatibus, et Praerogativis, etiam hoc superaddimus, et benigne concedimus: ut omnes tres saepefatorum Jazigum, et Cumanorum Districtus, in medio Ipso­rum Jus quoque Gladii, sub Praesidio tamen, et directione Palatinalis Capitanei, adhibitisfjue Districtualibus Ipsorum Capitaneis, et Assessoribus, convocatisque etiam aliis e medio Ipsorum, vel aliunde etiam (si opus fuerit) Jurisperitis, et Justitiam amantibus Viris, pro Juris, et Justitiae exigentia, ad instar Magistra­tuum Comitatensium , et aliorum ad id Privilegiatorum, libere exercere possint, atque valeant; Salva nihilominus tam in Criminalibus, quam Civilibus Eorundem Causis , in quantum de Lege Kegni apellabiles sunt, ad Palatinum Regni, pro tempore constitutum, Velut legalem, et privilegialem Cumanorum Judicem; Of­ficio vero Palatinali vacante, ad Regium Locumtenentem, eo autem non exi­stente, ad Curiam Nostram Regiam, intra, vel extra Dominium Appellata: Huius tamen, et aliorum Juridicorum, Politicorum, Provincialium item, et Do­mesticorum ulterioris eorundem trium Districtuum regulationis intuitu, interea, ac donec aliter circa regulandum eorundem Statum, Conditionem, et Obligatio­nem, in futura generali Regni Diaeta dispositum fuerit, Regni Palatino benigne committemus, ut Is eatenus auditis etiam ipsis Districtibus, Projectum elaboret, et cum opinione sua Majestati Nostrae pro benigna Nostra ratificatione, ac su­prema Resolutione quantocyus submittat. Finaliter demum etiam id pro superabundant! Nostra in crebrofatos Jazi­­ges, et Cumanos benigna Regia Gratia, atque Clementia, clementer admittimus : Ut Iidem Tres Districtus, eorundemque Incolae, et Inhabitatores, cum praere­censitis, vel in futurum etiam concedendis Immunitatibus, Libertatibus, et Pri­vilegiis Ipsorum, Judicatui, et Jurisdictioni Palatinali, applicentur; in Provin­cialibus vero etiam a Regio Locumtenentiali Consilio Nostro dependeant. Haec proinde toties repetitorum Jazigum, et utriusque Cumaniae Distri­ctuum Puncta Privilegialia, partim ex avitis (uti praemissum est) Eorundem Re­giis Privilegiis extracta, iri parte vero etiam per Nos ex speciali nova Gratia, et Munificentia Nostra superaddita, et concessa, sub praemissarum Obligationum, et Praestationum Conditione, sine qua non, quoad omnes Eorundem continen­tias , Clausulas, et Articulos acceptamus, roboramus, concedimus, et approba­mus , ac pro memoratorum Trium Districtuum Incolis , et Inhabitatoribus, mo­dernis , et futuris perpetuo valitura declaramus, damus et confirmanus, Salvo Jure alieno. Datum per manus Fidelis Nostri, Nobis sincere dilecti, Spectabilis, ac Magnifici Comitis Ludovici de Batthyán , perpetui in Németh-Ujvár, Comita­tus Castriferrei Supremi, ac perpetui Comitis, Aurei Velleris Equitis, Pincerna­rum Nostrorum Regalium per Hungáriám Magistri, Consilarii item Nostri actua­lis Intimi, nec non per antelatum Regnum Nostrum Hungáriáé, Aulae Nostrae Cancellarii, in archiducali Civitate Nostra Vienna Austriae, die sexta mensis Maji Anno Domini millesimo septingentesimo quadragesimo quinto. Regnorum Nostrorum: Hungáriáé, Bohemiae, et reliquorum Anno quinto. Reverendissimis, Illustri, ac Venerabilibus in Christo Patribus, Dominis: Fratre Emerico e Co­mitibus Eszterházy de Galantha Principe, Metropolitanae Strigoniensis, Gabriele Hermanno e Comitibus Patachich de Zajesda, Colocensis, et Bachiensis Eccle­siarum Canonice Unitarum Archi-Episcopis: Petro Bakich Bosnensis, Georgio Branyugh Zagrabiensis, Joanne Antopio de Benzoni Segniensis, et Modrusien­­sis, seu Corbavien. Ladislao Szörényi Sirmiensis, Michaele Carolo e Comitibus ab Althann Vaciensis, Comite Nicolao Csáky de Keresztszegh Varadien. Fratre Nicolao Stanislavich Csanadiensis, Comite Sigismundo Berényi, de Karants Be-

Next