Izvjestje o kralj. Velikoj Gimnaziji, Eszék, 1868

De Horati in sales numerosque Plautinos animadversione. MACfY. AKADÉMIAI „ könyvtára \ Alteram') hanc de Horatio Plautomastige disputationem, quam partim meo Marte partim aliorum adminiculis composueram, invitissimum me, ac tanduminodo quoniam aliunde nihil adferre­­tur, his potissimum pagellis inseruisse fateor. Quamquam enim illorum, qui nescio an parvi haec studia pendant, vellicationes aequo perferre animo possum: tamen neque meo mihi iudicio standum neque venditandum laborem meum cuiquam censui. Sed ad inceptum aggrediamur. Restat enim asperrima criminationum, in epistola ad Pisones* 2) Horatius haec scribit: At vestri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales, nimium patienter utrumque Ne dicam stulte mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto, Legitimumque sonum digitis callemus et aure. Quid hoc iudicio gravius, quid acerbius esse potest? Sales inurbanos, numeros parum le­gitimos esse dicit: recte an perperam, videamus. Ac de salibus etiaui atque etiam, quod iam in altera disputatione3) dixi, moneo, varia in his rebus semper iudicia hominum esse. Quod cum Plautus videret, Attico illo sale, quo sparsae Graecae literae sunt, non capi neque deleniri populum Romanum, salsioribus facetiis cachinnos spec­tantium commovere et ad eorum arbitrium totum se accommodare studebat. Quid mirum, si Hora­tius. illis temporibus cum viveret, quibus incensa Graecarum artium studio iuventus Romana erat, inurbana Plauti dicta esse existimavit, eoque magis ea vituperavit, quod etiamtum erant, qui miris ea laudibus praedicarent? Lessingius quidem, vir doctus inprimis atque eruditus, cum multa alia, tum hoc maxime de­monstrabat, Plautum, sicubi obscenioribus iocis uteretur, non promiscue iis, sed ad describendos po­tissimum infimi loci ac fortunae homines uti. Concedimus, ita tamen, ut et parasitos ventre4) et servos timore verberum et alios aliis commodis aut incommodis iusto magis5) moveri ac duci fa­teamur. Neque in aliis dignitatem semper personis tuetur. Quod ut penitus cognoscatur, exponere, quo maxime iocandi genere6) usus sit Plautus, necesse est. Ac dum totus hic locus plane pertracte­tur, ex Milite glorioso et ex Captivis7) exempla promere hivat. I. EÎQwveia Elowveía, quod genus et urbanissimum est et apud Graecos usitatissimum, apud Plau­tum apparet rarius. Est autem in fabulis duplex eiywveiag genus, alterum quod non intellegitur nisi ex argumento, alterum quod per se evidens est. Primi generis haec sunt: Mil. glor. 5) Mommsen. Hist. Rom. (cuius secunda editio mihi praesto est) 1., p. 882sq. et 877. ubi.Plauti comoedias resipere Catonis flagellum ait. °) Do generibus ridiculi Cicero disputat in secundo de oratore libro (61, 248 — 7f, 290). Vid. epp. ad fam. VII., 32. 7) In versuum ordine notando secuti sumus Ritschelium. ') Altera est in progr. gymn. Zagrabiensis a. 1868. 2) V. 270sqq. 3) progr. gymn.Zagrabiensis a. 1868. p. 8. 4) Plaut. Capt.905sqq.

Next