Hazai 's Külföldi Tudósítások, 1836. 1. félév (1-52. szám)

1836-04-20 / 32. szám

— ( 250 ) — one, quae aequabilis una sit, ulteriora in sensu articuli 67 : 1791 ineantur consilia; quum tamen objectum hoc illius sit indaginis, ut reflexe ad id etiam, quod tam prima illa, quae per praecita­­tuiti articulum exrnissa de eodem deliberabat, re­­gfiicolaris Deputatio, regulamentalem militis inter­­tentionem praeeligendam, et porro quoque reti­nendam svaserit, quam vero altera, quae articu­lo 8: 1827. nominata, operatum ejus novis revi­dendum curis habebat, hac in parte eandem ipsam tenuerit sententiam , negotium hoc non secus, quam ex professo libratisque praevie omnibus in hanc , illamque partem subservientibus gravibus sane rationum momentis pertractari debite pos­sit; illam esse benignissimam altefatae Suae Ma­jestatis Sacratissimae voluntatem: ut nova hanc m rem regnicolaris Deputatio exmittatur, quae vocatis in partem operis etiam militaribus per Suam Majestatem eo destinandis individuis, us­que futura Comitia, ulterius cohaerenter ad prae­missa principia elaboret circa militis alimentatio­­nem projectum, in proximis Comitiis inomisse pertractandum; interea vero benigne prospectura est altefata Sua Majestas Sacratissima, ut in modo desumtionis et conversionis naturalium pro militia destinatorum omne a contribuentibus removeatur praegravium. In quorum nexu tametsi et justum et vero ad assequendum etiam flriem illum, ne in comparanda fundorum colonicalium usufructuatio­­ne concursus ignobilis conditionis hominum diffi­cilior reddatur, necessarium sit, ut cuncti usufru­­cfuationis hujusmodi possessores, onus praeexpo situm aequa ratione ferant, ac Nobiles quidem, qui post publicationem legis usufructuationem si­milem comparaturi stint, ab eodem praestando, i m munitari nequeant; non tamen renuere Suam Majestatem Sacratissimam, ut Nobiles actu jam similes sessiones incolentes, quantum iidem hac­tenus a concursu ad alimentationem militis immu­nes habiti sunt, usque dum opus praeattactae De­putations in proximis Comitiis assumtum fuerit, §-i 5-i dispositione de caetero horum quoque in­tuitu salva, in partem oneris aliméntationis non vocentur. Quod dum altefata Sua Majestas Sacra­tissima Dominos Status et Ordines in novum sin­ceri paternarum Ejus intentionum candoris testi­monium accepturos esse non dubitat, sic animo comparata quoad §-um 9-um prae3ttacti articuli id Iisdem ultro significandum benigne jussit: re­late ad provisionem ejus caetera prorsus saluta­rem, ea se attineri sollicitudine, ne illa ideo quam maxime, quod se ad remotum, gravissimisque et hinc ac inde ineluctabilibus fere difficultatibus obsitum temporis intervallum exporrigat , succes­su fustretur; Eandem proin benigne desiderare: ut Dommi Status et Ordines suam de eo mentem quo ocyas depromant, num relate ad illud etiam, de quo §-us hic agit, objectum, tempus introdu­cti IJrbarii pro dirimente epocha praestitui securi­us, ac eo, ipso praestabilius futurum non sit? re­liquis articuli hujus provisionibus benigno altefa­tae Suae Majestatis Sacratissimae assensu proba­tis , Eadem Dominis Statibus et Ordinibus Regni gratia Sua Caesareo - Regia clementissime , ac ju­giter propensa manet. Viennae die 12. mensis Aprilis 1836. 4) Erga demissam DD. SS. et 00. ddo 28-ae Martii a. c. Repraesentationem, qua mediante hu­millima postulata et gravamina exhibuerunt, Su­am Majestatem Sacratissimam Divi Sui Genitoris qui toto longaevi, discriminumque pleni Paterni Sui Regiminis tempore, commodis populorum suo­rum, Regniqne Sui Hungáriáé intentus, ea, quae ad vulnera, praegressorum temporum injuria illa­ta sananda, desideriaque legalia explenda, et ad publicam prosperitatem promovendam conferre poterant, semper enixissime curabat, — gloriosis vestigiis insistentem , DD. Statibus et Ordinibus benigne declarari jussisse: sibi quoque praecipuis in votis esse, ut exacta legum observantia, pater­­nisque et irremissis Suis in eam curis, non tan­tum quaevis justa gravaminum materia submovea­tur, sed publica etiam perchari sibi Regni Hun­gáriáé prosperitas, majora in dies incrementa ca­piat; relate ad ipsa autem praeattacta gravamina et postulata praemisso eo, quod ex his plura tum antiquiora, tum vero recens substrata, partim cum operatis deputationalibus intime nectantur, aut ad legalem ordinariamque Dicasteriorum activita­tem spectent, partim vero ita comparata sint, ut praeviam Dicasteriorum pertractationem necessa­rio deposcant, ac proinde nunc, vel ex ipsa tem­poris, quo post iteratas demum altissimas provo­cationes per DD. SS. et 00. proposita sunt, ra­tione, in defectu praerequisitarum informationum semet finaliter determinari non admittant, quorum tamen intuitu Sua M-ajestas Sacratissima ubi ea­dem debite elucubrata fuerint, id, quod praede­­claratae justitiae benignitatique Suae, ac legali ad­­ministrationis publicae Ordini quam maxime con­gruet , mox dispositura est; in reliquo altefatam Suam Majestatem Sacratissimam sequentia beni­gne resolvisse, et quidem quoad classem 1-am ac sub l-о designata gravamina et postulata, quae anno 1827. substrata sunt, ac in specie: — Ad Nrum. 42. Suam Majestatem Sacratissimam alie­nam non esse , ut salvis juribus , Sibi ex articulo 27: 179y competentibus, DD. SS. et 00. defixa

Next