Hon és Külföld, 1842 (2. évfolyam, 1-104. szám)

1842-11-22 / 93. szám

praecipua ratione plani­s super urbariali regula­­tione servitiorum eti praestationum colonica* hium articulo 27-o anni 1791 attacti, hubc ma­num prae ceteris admoveat, idemque separato ab omni alio objecto ita elaboraret, ut in pro­ximis comitiis primum pertractari valeat. Quod sorti colonorum cum evidenti non solum ipso­­rum , sed et principatus hujus emolumento, ge­nio aetatis consonis legibus quantocqus consu­latur, ad primas nostri etiam desiderii partes pertinet, ad quem scopum promovendum, nos sub his etiam comitiis sedulo adlaborasse inti­me convicti, ut negotium urbarii in proximis comitiis quam primum pertractetur, hocque fi­ne diserta legis fiat dispositio nos etiam con­sentimus, cum tamen id, utrum negotium ur­barii cum alio objecto connexum sit, nec nec nomnisi in cursu operationis systhematicae elu­cescere possit, principii ejus, ut urbarium sepa­rate ab omni alio objecto pertractetur, praevit­am enunciationem, tam adaequatae gravissimi objecti pertractationi, quam fini sublevandae ple­bis contribuentis maxime adversam, adeoque ex articulo exmittendam esse humillime invenimus. Articulum itaque in praemissis modificaturo, eo cura humillimo petito Majestati Vestrae Sacra­tissimae in advoluto substernimus, ut eum be­nigne confirmare, proque inarticulatione sub his adhuc comitiis nobis remittere clementer dignetur. d) Quoad submissi per nos prioris articuli reliqua puncta, relate ad ea, quae super activita­te electae systhematicae deputationi nomnisi usque in sensu legum proxime celebranda co­mitia duratura, prout objectorum per systhe­­maticam deputationem lingva hungarica elabo­ratione proturimus, subsistenitibus legibus, vel­­uti de operatorum typis impressione usu anni 1791 nos abunde provisos cer­entes, eorum ex articulo exmissioni consentimus ; non absimiliter ratione adjungendorum per gubernatorem regi­um a parte thesaurariatus sectioni cameraticae individuorum, prout aliorum etiam artis et re­rum peritorum, ut et reliquorum in prius sub­misso per nos articulo contentorum, quae in re­misso articulo confirmationem nacta non sunt, in toties venerato benigno rescripto regio, in sensu articuli nostri priusi subnaissi nos affidda­­tos cer­entes quiescimus, eorumque­ comple­­ mentum filiali cum fiducia praestolamur. Quod demum benigni rescripti regii eam partem concernit, in qua Majestas Vestra Sa­cratissima provisionem puncti 7-i articuli n-i anni 1791 ad regnicolares deputationes extra comitia operaturas applicabilem haud esse, si­­mifiumque deputationum exmissionem , atque in­structionem iis impertiendam, prout hoc in iis­dem comitiis recognitum et observatum etiam fuit, legis articulari forma rogandae objectum constituere, pronunciare dignata est, humilli­me revelare sustinemus: nos [rationibus et argu­mentis hac in parte in priori demissa nostra re­praesentatione expositis, nunc quoque eoa for­tiori inhaerere, siquidem actus comitiorum tum temporis commissi, quando citata lex confirma­ta nondum erat, ad interpretationem legis se­rius inarticulatae inservire minime possint. Dignata est postremo Majestas Vestra Sa­cratissima, in toties venerate benigno rescripto regio eo clementer nos provocare, ut objecta praesentium comitiorum sedulo pertractare, et quae altissimac sanctioni regiae substernenda sunt ocyus exhibere festinemus, quo sumtis in considerationem plebis contribuentis aggravns, remora item administrations justitiae, comitiis his, in longius jam tempus protractis, finis im­poni valeat. Cum tamen nos in praesentibus co­mitiis, praecipue sublevamini plebis contribuen­tis operam navasse, curasve ad sedulam etiam objectorum pertractationem extendisse operata nostra abunde testentur: clementer declaratam altissimae voluntatis intentionem eo etiam nos secundare autumamus, dum Majestatem Vestram Sacratissimam filiali cum fiducia orare nos sus­tinemus, ut ad repraesentationes nostras, jam pridem humillime submissas , ac in futu­rum substernendas, altissimas resolutiones suas precibus nostris consonas, quantocyus clementis­sime elargiri dignetur. Intemerata fide ac fide­litate perennantes Majestatis Vestrae Sacratissimae humillimi perpetuoque fideles subditi ac servi Status et Ordines trium natio­num magni principatus Trans­­silvaniae, partiumque eidem re* incorporatarum universi. Ciaudiopoli die 12-a mensis septembris Anno 1842. 3T0 —

Next