Jelenkor, 1836. január-december (5. évfolyam, 1-104. szám)

1836-04-20 / 32. szám

aíőifsesr*............... Pt 00. armo 1827. preposito cohaerenter, irt, quod iis, quos negotium bocce respicit, auditis legis et justitiae ratio exegit, benigne disposi­tum fuisse. — Ad Nrum. 119. (abauji sérelemre) Suam Maj. S. clemen­ter provisuram esse: ut menti articuli 90: 1715. satisfiat. — Ad Nrum. 121. (bácsi sérelemre) Eandem conservationi canalis puncto hoc deno­tati, peculari intentam esse sollicitudine. — Quoad gravamina et postu­lata anno 1830. substrata, ac signanter; — Ad Nrum. 4. Medio etiam tempore notabiles jam commercio hungarico obtigisse favores, in reli­quo autem curae, cordique esse Suae Maj. S. ut idem amplioribus au­ctum favoribus, benignissimo proposito suo cohaerenter efflorescat. — Ad Nrum. 19. (Komárom vgyei sérelemre) Merito gravaminis hujus, prout ipsi DD. SS. et 00. rite observant, ad pertractationem operati Commissariatici spectante: interea etiam efficaces, ad antevertendum contribuentium praegravium factas esse dispositiones. — Ad Nrum. 24. Maj. S. Sac. praevigentibus hanc in rem altissimis dispositionibus confor­­initei' benigne praecipere dignatam esse: ut inventationi et licitationi sub­stantiae quorumvis Ecclesiasticorum non minus, ac ipsi determinandae di­visionis actui legale testimonium semper interessé debeat, ac nonnisi in eum casum, si Judex Nobilium et Jurassor praesto non essent, aut relicta substantia admodum exilis foret, in vicem legalis testimonii, aliae fidedignae personae, uti sunt: nobiles in loco residentes , offici­ales dominates, vel locorum Judices et Notarii adhiberi queant. — Ad Nrum. 31. (az adózási számadások vizsgáltatásának siettetése iránt a' Helytartó Tanácsnál) Suam Maj. S. in nexu editae ad Comitia Regni an­ni 1S27. Resolutionis benigne curaturam esse, ut articuli 63: <723. dispositioni hac etiam in parte satisfiat. — Ad Nrum. 38. (nógrádi ne­hézség iránt) Eandem scopum in illum * ne vacantiae in fundationibus convertitarum via Consilii Regii Locumtenenlialis regnotenus publi­centur, demisso DD. SS. et 00. postulato, congrua jam disponere di­gnatam esse. — Quoad gravamina et postulata generalia recenter ad­ducta: Ad Nrum. 3. (a’ só ára iránt) Sua Maj. S. tenoribus articuli 14: 1792, inhaerendo, ut iisdem prout hactenus, ita et in posterum satisfiat, curae habitura est. Caeterum subsidia ex aucti salis pretii fundo pro ratione circumstantiarum, in quantum vires fundi hujus admiserint, il­lis etiam, qui velut Trenchiniensis sale polonico providentur, Comita­tibus et hactenus suppeditata sunt, et in futurum quoque ad attactos in praecitato articulo fines suppeditabuntur. — Ad Nrum. 6. (a’ sajtósza­badság iránt) Illimitata preli libertate nec cum legibus patriis , nec cum debita rei publicae, ipsorumque regnicolarenn securitatis ratione, sed vero nec cum illis, quae his ex obtutibus circa refraenandos scri­bentium abusus, antiquioribus, recentioribusque temporibus in Comitiis identidem proposita sunt, postulatis, conciliari queunte, Suam Maj. S. dispositioni art. 15: 179°. benigne insistere, et quantum ad specificos casus hoc puncto comprehensos, re plene cognita, congrua dispositu­ram esse. — Ad Nrum. 8. Suae Maj. S. propositi circa supplendam Pri­matis Regni sedem, postulati implementum curae esse. —yid Nrum. 9. Desideriis DD. SS. et 00. puncto hoc substratis, tum quoad requisi­tas ad Turmam Praetorianam recipiendorum qualitates, tum vero in eo etiam, ut juvenes caetera idonei non ex militari tantum, sed civili etiam statu ad eam adlegantur, per editas medio tempore benignas Resolutiones Regias jam effective delatum esse; in quantum vero ul­teriores pertractationes praerequirunt, eadem in sensu legum et pri­maevi Turmae hujus instituti superanda fere. — Ad Nrum. i(\ Prout grassante cholera morbo, quoad securitatem internam, medio etiam stabilis militiae conservandam, ac restahiliendam, congruae et effica­ces factae sunt dispositiones; ita Suam Maj. S. ultro quoque benigne provisuram, ne hoc etiam sub obtutu securitas interna ullum unquam detrimentum patiatur. — Ad Nrum. 11. (a’ katonák szabadságra bocsá­tásáról) Suam Maj. S. ad affectum articuli 7; 1830. congrua jam dispo­suisse.— Ad Nrum. 13. (a’ pesti tud. Egyetem függetlenségéről) Ean­dem iis, quae in benigna per Divum suum Genitorem ddo i7ae Maji 1827. ad Comitia Regni dimissa Resolutione continentur, cohaerenter, in rem educationis et Literarum, ac eo etiam, ut Scientiarum Univer­sitas Hungariea magis efflorescat, pro munere, jureque suo Regio be­nigne intentam esse. — Ad Nrum. 14. Numero alumnorum Hungarieo­­rum in Academia nobilium Theresiana Viennensi, a tempore primiti­vae ejusdem fundationis, jam ad triplum adaucto, et in quantum pro­ventus ejusdem admiserint, porro etiam augendo, in reliquo Suam Maj. S. benigne disposuisse, ut alumni hungari in eadem Academia educa­tionem et institutionem talem nanciscantur, ut olim Regi et Patriae omni sub obtutu utilia servitia praestare possint. -—- Ad Nrum. 15. (a’ b. Szepesy püspök által Pécsen felállított akadémiáról) Suam Maj. S. huic DD. SS. et 00. desiderio perlubenter deferre, et tenores substrati ea­­tenus articuli projecti cum benigno suo assensu in Legum Tabulas re­ferendos esse. — Ad Nrum. 16. Relate ad educationem Cleri, prout et Juventutis Graeci ritus n. u. Suam. Maj. S., cui hoc ipsum peculiariter cordi est, ea, quae ad salutarem hunc scopum ducunt, in sensu arti­culi 27; 179£ benigne disposituram esse. — Ad Nrum. 23. (borsodi kí­vánat) Nihil obstare, quin Erudita Societas Hungariea in sensu beni­gne ratihabitorum Statutorum suorum relationem Regni Comitiis exhi­beat.— Ad Nrum. 25. In regulatione Danubii aliorumque intraregnano­­rum fluviorum, ad reprimenda exundationum detrimenta, et promo­vendam in iisdem navigationem, tam Divum Suae Maj. S. Genitorem paterne sollicitum fuisse, quam et Suam Maj. S., pro munere jureque suo Regio, hocce maximi sane momenti negotium, in tota sui exten­sione in praecipua sollicitudinis suae parte habituram esse. Ad regulationem Arabonis, Rábcza, Marczal et Hanság aliorumque*cum his nexum ha­bentium fluviorum, S. Maj.fine instituendae in hiscombinativae hydrau­licae operationis, peculiarem jam Commissionem Regiam ordinare dignatam esse; nulla proin hac in parte articularis cujuspiam provisio­nis necessitate subversante, in reliquo Eandem clementer annuere: ut art. 17; 1807. in parte illa, qua succedente opere, beneficia ex eo­dem resultantia, in rata parte concurrere nolentium eousque sub se­questro tenenda determinantur, donec sequestrati proventus sumptus impensos compensaverint, modo per DD. SS. et 00, proposito, altere­tur. — Ad Nrum. 2 ’. (bihari sérelem) Cum id, ut executio sententia­rum legitimo modo latarum, voluntariis sequestris impediri possit, nec adusque admissum habeatur, sequestra autem tantum in casibus Legis imponantur, moratoria vero non secus, quam dum ipsi quoque Credi­tores consentiunt, applacidentur, ea, quae hoc sui» obtutu Legis sunt, per Suam Maj. S. benigne manuteneri. — Ad Nrum* 25. (az országból kivitt irományokról) Altefatam Suam Maj. »S. datam DD. SS. et 00. ope ollissimae ddo 17mae Maji 1827. Resolutionis, circa Literalia statum Regni publicum concernentia, ad Archivum Regni transponenda, be­nignam sponsionem Regiam, in parte jam effective explevisse, quove eidem plene satisfiat, negotium in opere esse. In reliquo posteaquam secundum praevigentem apud Cameram Regiam Hungarico - Aulicam normam, in casu dum privatus quispiam intuitu depositarum inibi Lite­rarum, jus proprietatis sibi competens, edocet, eadem mox et absque ulteriori cautela extradari solerent, et a talibus etiam, qui jus proprie­tatis ad Instrumenta hujusmodi probare nequeunt, proba qualiter inter­ventae liter alium hujusmodi Instrumentorum ad Archivum Camerale devenlionis nunquam desideratur, atque in genere, quoad extradanda pro parte privatorum Acta exparte cameralis Archivi plus praestetur, quam quod de systemate Legum a privatis exspectari posset, manifestatam hac in parte medio demissae DD. SS. et 00. ddo 24ae Martii 1827. Re­praesentationis solicitudinem cessare. — Ad Nrum. 26. (a’ bészegellett inclavált,helyekről) Postulato huic S. M. »S. benigne annuere,substratum ea­­tenus articuli proiectum cum eo clementer ratihabere: ut e §o 1 o totum in cisum, quod se in specie ad Recursum Jurisdictionum, publicae administra­­tionis et manipulationis remoram, ex idmodi inclavatione persentiscentium refert, tamquam sensum Legis obscurum reddens exmitlatur;—2. autem §. ita reducatur, ut inde intelligatur, praestita relatione, accedente altis­sime annutu, ulteriora disponenda esse, ac tandem ut §um lum §i nunc 3°, 4° et 5° loco positi, in ordine excipiant, et §us nunc 2us qui opere per Commissionem consummato, de relatione Comitiis exhi­benda agit, in ordine ultimus sit. — Ad Nrum. 31. (vas megyei határ­­serelemről) Superius sub Nro 31. anni 1830. superatum est. — Ad Nrum. 32. (a’ szt. Gothárdi conv. és zalavári apátságnak az ausztriaitól elválasztásáról) Postulato huic per benignam articulo 31 : 1793 confor ­mem Resolutionem Regiam ddo 16ae Nov. 1830 ad Comitia Regni di­missam, satisfactum ess e.— Ad Nrum. 3>. Dum desideratissimus Suae Maj. S. Genitor, oppidum Arad, ob ejusdem merita, et exhibita diver­sis temporibus fidelia servitia, opportunum item Commercio situm, ipsius etiam concernentis Comitatus anterioribus votis cohaerenter pro clementia Sua Regia in reliquarumLib. ac RegiarumCivitatum numerum recepit ab exemplo articulorum 108,et 109:1715. jure suo Regio, cui altefa­­ta quoque »S. M. »S. inhaeret, usus est; Caeterum numero Portarum Civitatis Aradiensis , eadem occasione, habita ad proportionem, in qua ad integram Comitatus obtingentiam concurrebat, condigna reflexione, praestabilito, ulterior Comitatus et Civitatis hujus portalis obtingentiae exaequatio, a diaetali Portarum regulatione dependet.-—Ad Nrum. 36. (abauji és sárosikívánat) S. M. S. effectui articulorum! 72: 1723. et 24:1741 benigne intentam esse. — Ad Nrum. 38. Eandem Legum hanc quoque in rem sancitarum, effectum benigne procuraturam. — Ad Nrum. 40. Irrestricta emigrandi licentia, et Legibus et ipsi fini Civitatis contra­ria; dispositiones puncto hoc provocatas, et unice fine conservandi r«cti ordinis praestabilitas, pro gravamine haberi non pos&e. — Ad Nrum. 42. Benignae menti Suae Maj. S. consentaneum esse: ut ob varias, quae mox post conditum articulum 22: 1807. e diversa ejus­dem interpretatione enatae sunt difficultates, negotium inducendae, quoad mensuras uniformitatem, denuo comitialiter reassumatur, ro­­gandaeque eatenus clarioris Legis projectum altissimo Ejus obtutui suo tempore subternatur; eousque editis hanc in rem Altissimis dispositi­onibus in suo vigore mansuris. — Ad Nrum. 44. (békési kívánat) Ad eum, qui praeviget, in expediendis altissimis Resolutionibus Regiis legalem usum immutandum, nullam suppetere rationem. — Ad Nrum. 45. Appellatam in causis divortialibus Evangelicorum utriusque Con­fessionis interponendam, ex mente articuli 26: 179£ ad praeverten­dos etiam, qualibus intermissio ejus locum fac , praejudiciosos even­tus, necessariam, in ea, quae matrimonio inest, et debetur sancti­monia, fundari. Ad Nrum. 46. (veszprémi sérelem) Quaestionatae sen­tentiae submissionem, neuliquam scopo eo, ut via politica superrevi­deatur; sed in hac ex positivo altissimo mandato erecta poenali causa, fine altissimae Inspectionis Regiae Suae Majestati qua supremo Justi­­tiario juxta disertas Patriae Leges competentis, ordinatam fuisse ; al­­tissima proinde hac dispositione , fororum independentiae articulo 12: 1790. stabilitae, quam Sua Maj. Sacratissima constanter tuetur, nullatenus derogari. — Ad Nrum. 47. (veszprémi kívánat) Postulato huic Suani Maj. S. benigne detulisse. — Ad Nrum. 48. (a’ Duna ’s Ti­sza összekötése iránt a’szegedi, szolnoki ’s egyéb csatornák által) Ean­dem benigne curaturam, ut hac quoque in parte quantum adjuncta ad­miserint, scopo articuli 122: 1723 satisfiat. — Ad Nrum. 49. cson­grádi kívánat) Suam Maj. S. se ad benignam Resolutionem superius sub Nro 23. eo addito referre: quoad desideratam Tibisci regulatio­nem necessarias via concernentis Dicasterii factas esse dispositiones; scopo vero suscipiendae Marusii regulationis nominatam peculiarem Commissionem Regiam in progressu operis constitui. — Ad Nrum. 50. (Szathmár és Komárom megyei panaszról) Ea, quae de quaestiona­tis mappis allata sunt, independentiae, et integritati Regni in positivis Legibus fundatae derogare non posse. —■ Ad Classem II. particularia quippe Comitatuum gravamina et postulata et quidem:— Ad Nrum. 1. (somogyi sérelem Siófok iránt) Postulato huic prouti et alteri — Ad Nrum. 2. (szatmári sérelem Tarpa iránt) Suam Maj. S. benigne annu­ere, et demisse propositum articuli projectum cum eo rati babere: ut quemadmodum in contextu, ita in rubro etiam „ejus,£ possesionis Falu- Dobos diserta fiat mentio. — Ad Nrum. 10. (a’ katonaságnak szolgál­tatott termékek piaczi áron betudása iránt) Suam Maj. S. pro Sua in contribuentes paterna sollicitudine, vota DD.SS. et 00 hoc puncto ex­posita, per editam inntermedio tempore begnignam Resolutionem Re­giam jam praevenisse. — Ad Nrum. 11. Propositum postulatum per be­nignam Resolutionem ddo. 18vae Martii a. c. in re contributionis edi­tam superatum esse. — Ad Nrum. 16. (pest megyei kivánat Istvánme­­gye iránt) Benigne annuente Sua Maj, S. substratum ad punctum hoc articuli projectum in Legum Tabulas referendum esse. — Ad Nrum 21. (gyűr megyei sérelem iránt) Subversantibus in quaestionato casu adjunctis ita comparatis, ut fine, vitandarum ad quas ex incidenti hoc inter ipsas Comitatensem nempe et civicam Jurisdictiones ventum est, ulteriorum collisionum, pro ejusdem decisione, salva in reliquo articuli 81: 1647. dispositione, peculiare nullique prorsus exceptioni 126

Next