Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1020

270 S. STEPHANVS A. C. I02C. Scopum QuinqueeccleiienSem constitueret. Nam, ad sidem vtrique monumento con­ciliandam , Satis est, Maurum prius abba­tem, etsi breuissitno tempore, fuisse, quam ad infulam eueheretur. Id vero 11011 con­tigisse ante A. C. 1019. ex litteris, ad eum annum recitatis, colligimus, in qui­bus Bonipertus adhuc episcopus nomina­ture Vixit igitur Bonipertus (quem epi- Scopum Gtuinqueecclesiensem fuisse docet diploma A. C. 1009.) post A. C 1019. quo coenobium de Szala hrt inchoatum. Sed quamdiu vixerit, quia diploma, quod Boniperti meminit, Subscriptum annum non habet, incertum eSt. Ia hac iucertitiuli­­ne Boniperti mortem et Mauri promotio­nem disigere possumus ad annum Sequen­tem; quum biographus S. Emerici Scribat: nec diu posi, vel vt MS. codex ac editio Cracouiensis habet: (a) pdwlo posi, eum in tpifcopatum Quinqueeccksiensicm fublimauit. Non multum igitur temporis intercedere debuit inter exploratam eius virtutem et promotionem. Et quia biographus S. E- inericum, quum haec fierent, puerum vo­cat, si stricte hanc vocem accipiamus ; haec manifestatio Mauri virtutis dissem non pot­est vitra hunc annum, quo S. Emericus, quartum decimum aetatis annum ingressus, pueritiae metas abSoluit. Eamdem tamen vocem in vita SS. Andreae et Benedicti pari rigore Sumere 11011 possumus, quum Mau- (a} Ap. Stiltmg. ibid.

Next