Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
Jaret. Quod quidem decus eo maioris est faciendum, quo paucioribus id conferri nouimus, nec alteri, praeter TE, hac in gente collatum adhuc meminimus. At, qui manSuetioribus litteris ita TVAM industriam addixisti, vt iis Solis totum TE deuouiffe videreris,- Seueriores tamen Scientias animo capacissimo simul ita complexus es, vt et in iis inter numerosissimos contribules aemulo fere Semper carueris. Vidit et stupuit Vienna, quum vniuerSa philosophiae placita line praesidis auxilio, quod et rarum, et grauissimum Solidae Scientiae testimonium id aetatis erat, Sub auspiciis Augusti Caroli VI. palam tuitus, Supremam eius lauream ingenti cum laude conSequutus es. Vidit et stupuit Roma, quum in hoc orbis theatro de propositis ex vniuerSa theologia quaestionibus tam erudite Solideque disseruisti, vt, magnos licet aduerSarios, et aliquos Subinde collegio purpuratorum ecclesiae principuin adScriptos, iiactus sueris; omnibus tamen difficultatibus feliciter enodatis, maximam a nobilissimo tot illustrium virorum coetu laudem et applausum abstuleris; eaque vox omnium vna fuerit; TE moderatorum et auditorum frequentissiinorum exspectationem non tantum, aequauisse, sed plurimum etiam Superauisse, inagnumque breui religionis ac patriae decus et praesidium fore. )( 4 Sa-