Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

quo non tantum praeSentia Sapientissime diSponis, Sed futuris quoque Sagacissime proipicis. Haec quum eminus agis; cominus partim in Supre­mo Septem virum Senatu, partim in regia hac vni­­uersitate Sapientiae TVAE radios in omnes diffun­­dis. Illic nihil est tam abditum, quo Summa vis ingenii TVÍ non peruadat; nihil tam Sublime, quo celeritas animi TVI non penetret; nullum negoci­­um tam arduum > tam multis difficultatibus imple­xum , quod mira facilitate non explices. IStic quan­ti Scientias et exercitationes litterarias facias, luculen­tissime iaepius ostendisti, quum non eruditis tantum altiorum diSciplinarum disceptationibus interesse So­les , Sed inferioribus etiam puerulorum certamini­bus praeesse pulueribusque scholasticis TVAM ma­gnitudinem inferre non abhorres. Addis bene me­rentibus laudes; addis grandes moderatoribus ipsis stimulos, eosque cohortari, quo collectam in suum auditorumque Suorum vSum Supellectilem in publicum emittant, non desinis. His ego cohortationibus TVIS adductum me fa­teor, vt criticas, quas in vSum fere priuatum appa­­raueram, in historiam patriae commentationes meas in lucem publicam emittere non vererer. Quare vel hoc titulo prima haec regum historiae pars Excel­lentissimo nomini TVQ debebatur, quod cuius au­cto-

Next