Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

A. C. 1000. 30 S. STEPHANVS tiuae, qua Siluester S. Stephanum eiuSque Successores exomauit , testimonium. Vt enim pontifex ardens Stephani prouehen­­dae religionis studium , profusam in res Sacras liberalitatem, eximiam in principem apostolomul reuerentiam exquisitis hono­ribus remuneraretur, munus illi successori - busque legationis apostolicae contulit Suas­­que vices in eccleíiis Hungáriáé diSponen­­dis ac ordinandis demandauit. Apostolicae huius legationis in canonica viSicatione Strigoniensis ecclesiae mentio sit ad A. C. I397* quum praepositus et capitulum ad 1 primum quaesitum ita reSpondet: (a) Quod ipfa ecclesia Strigoniensis fundata fuit per B. Stephanum, regem Hungáriáé, qui fungebatur legatione fedis aposiolicae de latere. Neque dubitarunt reges nostri, Sacram hanc po­testatem ab apostolica Sede Se conSequntos Sateri. Nam, vt alia testimonia praeteream, ipSe S. Stephanus in litteris fundationis abbatiae Bakon-Beeliensis ita loquitur: (b) Et sicut habui poteflatem, vt vbicumque, vel in quocumque loco vellem , ecclesias , aut mona- 1 {leria consiruerem; ita nihilominus a Romanae j fedis fupremo pontifice habui auctoritatem, ot, i quibus vellem ecclesiis, feu monasieriis, Uber- j tates et dignitates conferrem. Hic Sanctus j rex accurate distinguit inter potestatem j ecclesias* ét monasteria construendi, quae i priuatis j etiam conuenit; et auctoritatem 1 i eccle­ (a) Ap. Prai. dijf. de S. Stepb. p. 133. (b) Ap. Cl. Pna. ibut.

Next