Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

A. C. 44 S. STEPHANVS IOOO. = Quare neque suppositas, neque vitiatas ac interpolatas haScelitteras ab eo suisse, mi­hi periuadere possum. Si quid enim in­terpolandum censuisset ; illam cumprimis sententiam, qua tam manifeste ius patro­natus Hungáriáé regibus asseritur, de quo tunc praecipue disceptabatur , resecuisset ac expunxisset. Atque haec vna fuit po* tissima ratio, cur Levakovichius ad cardi­nalem Aldobrandinum Scripserit, se citra consensum eius vulgare has litteras ausum non iiiisse. Sed enim Roma, veritatis ma­gistra1, totam epistolam , adeoque senten­tiam etiam illam , qua regum Hungáriáé ius, in quaestionem ea tempestate voca­tum , firmissime stabiliebatur , annalibus ecclesiasticis Hungáriáé , quos tunc Inchos­­ferus conscripierat, infertam, in facie lo­ci typis vulgari permisit; nec vllam dein­ceps , quod Sciam, litem Hungáriáé regi­bus de iure patronatus obmouit. Tanta fuit vis et efficacia Siluestrinarum littera­rum, e tenebris in lucem productarum ! Cur igitur Levakovichius , euulgatis hisce litteris, aliam Hungaris opinionem ingene­raturum Se, iperabat ? nempe, quod ob­lationis , quod confirmationis eae memine­rint. Num vero de his vocibus intrusis Suspectus haberi potest ? Id quidem si quis euictum dare velit; ostendere simul adul­teratas Gregorii VII. litteras, quae huius oblationis; simul adulterata Pesztineniium comitiorum acta, quae confirmationis me­minerunt , debebit. Scribit Siluester II. Regnum quoque a munificentia tua S. Petro obla-

Next