Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

A. C. IOCO. 48 S. STEPHANVS omnium Solatio, quod vehementer auctum est, vbi coronam et crucem, Roma miS­­Sam, oculis vsurparunt, ac epistolam, qua duci regia dignitas, ceteraque , quorum caussa legatus Romam prosectus erat, con­firmabatur, audiuerunt. Bonfinius perhi­bet, (a) Stephanum, ad vnamquamque Rc­­mani pontificis mentionem, fpeSlante populo, inclinato capite, fiefe ingeniculaffe, vt exem­plo fio ad Romani pontificis aposiolicique fe­riatus obfequium et obferuantiam omnes kor­­taretur. Quod quamuis a pietate S. Stc­­phani non sit alienum, in veteribus tamen auctoribus nusquam legitur. Schwartzius acerbius, quam par est, Inchosserum per­stringit, (b) quod haec eadem in annalibus ecclesiasticis R. H. commemoret, (c) Quasi vero haec ínchosserus ex Se commentus et non Bonfinium Sequutus fuisset. Ne va­num quidem illud silicernium, Carthuitius , in legenda fua ad eum modum delirauit. Sic loquitur, qui nullas modestiae leges didi­cit. Adfuit et alter a pontifice missus le­gatus cum aliis litteris, ad ipsum Stepha­num, optimates et omnem populum dire­ctis, vt ipse pontifex in ea, quam Supra re­tulimus, epistola testatur, in quibus haec omnia, plenius explicata , continebantur; Sed eas intercidisse, non sine dolore iam alias innui. Certe dignitas noui regis po-Sce-' (a) Dec. II. lib. I. p. m. 203. (b) Init. rei. p. 74. (c) Ad A. C. 1002. p. 271.

Next