Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

REXI. 61 fpicatus esi. Non enim aliam esse Sacri dia­dematis nostri Speciem, quam stemmatis imperatorii Graecorum luerit, ex C. Petro de Réva , qui Saepe cominus illud , velut vnus ex duumuiris, quorum fidei sacer hic thesaurus credi folet, intuitus est , colli­gitur. Esi, inquit ille , (a) forma facrae coronae, auro Jolido, artificio fculpturae ma­gis coelesii, quam humano , in orbem fufa, a cuius latiore circumferentia pariter pinnae florentes forma triangulari circumeminent; quatuor angulis reclis , absides, fe mutuo in­­terfecantes, desinunt in crucem ; in ipfa vero circumferentia , fronte reSla imago Saluatoris nosiri, pomum tenentis; ex aduerfo diuae ma­tris virginis , et deinde facerrimus aposiolo­­rum ordo, regumque ac imperatorum marty* rumque Chrisiianorum, vt videre licet r litte­ris Graecis, cuiuslibet imaginis aureis vulti­bus ac propriis trophaeis per corpus totum vfque ad crucem fummam mutuo confequuntur, interieftis cuilibet fa erae imagini gemmis ac vnionibus candicantibus, fmaragdo, atque item pretiosioribus lapidibus, Japphiro , hyacintho , chryjolito, rubino. Fridericus III* impera­tor , cui facrum hoc pignus Elifabetha re­gina pro 2500. fi. dederat, litteris ea de re perscriptis A. C. 1440. testatur, (b) 111 corona Hungáriáé contineri lapphiros 53. baiassios , leu mbinos 50. vniones 338. smaragdum vnum ; coronam ipfain appen­dere (a) Scrip. rer. Hung. T. II. p. 467. et 824. (b) Ap. Koll. hijt. dipl. p. .27. A. C. 1000.

Next