Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1000

70 S. STEPHANVS stat, nusquam Cebae, ceu comitis palatina­­lis, post Dominicum meminit. Licet igi­tur in autographo, quod paucis videre da­tum est, Cebae nomen exstet, ac post Sebastianum archiepiscopum collocetur, quia tamen axioma comitis palatini, vel paiatinalis , adnexum illi non est, pro tali haberi propter ordinem non illico pot­est. Nam etiam in litteris Andrae I. qui­bus abbatiam Tihanyiensem condit, pri­mum comparet signum Gilconi comitis, de­inde signum Zache, comitis palatii, (a) Nec occurrit vsquam mencio comitis palatii prioribus in diplomatis, quae videre mihi licuit. In isto vero, quod Andreas dedit A. C. 1055. praeter signa decem comitum legitur etiam signum Cupun iudicis, signum Celu minisiri, signum Nane agazonis, sub quibus titulis iudex curiae, magistri dapi- i erorum et agazonum latere videntur. Quia vero haec septimo decimo post obitum S. Stephani regis anno Scripta Sunt; idem ille Sanctus rex aulicos hos magistratus, quorum institutio vix ad turbulenta vel Petri, vel Abae, vel Andreae tempora referri potest, ad dignitatem regiam magis tuen­dam , exemplo ceterorum Europae princi­­pu-.11, induxisse videtur. Hoc is innuit il­lis verbis: (b) antiquos et modernos imitantes augusips, apud quos aulica haec officia du­­dum inualuerunt. Ad hos quoque magi­stra- (a) Ap. RJJ. Ganoc-z.y dijf. de S. Lad. pt IÓ. (b^) Decr. Libr. II. praef.

Next