Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom IV. Complectens res gestas Stephani III., Ladislai II., Stephani IV., Belae III., Emerici, Ladislai III. (1781)

1200

REX XVIL 603 concesserit dominus, in fide catholica foueas, et haereticorum audaciam, qui Sententiam ecclesiasticae Seruitutis (f feueritatis) eludunt, concessa tibi cae­litus iurisdictione compescas. Ipsi et­enim , doctrinam euangelicam et aposto­­licam deprauantes, in occulto peruerSa dogmata dogmatizant, incedentes ex­terius in vestibus ouiurn, vt tamquam lupi rapaces oues Christi diripiant et dispergant, non Sitientes mortem cor­porum , Sed perniciem potius anima­rum. Licet autem contra homines hu­­iusmodi pestilentes diuerSa diuersis tem­poribus emanauerint instituta; nos ta­men de communi fratrum nostrorum consilio, de archiepiscoporum quoque et episcoporum apud apostolicam iedem assensu, districtius inhibere curauimus, ne quis haereticos receptare, defende­re, aut ipSos fouere, vel credere (/, celare) quoquo modo praesumat, de­creto nostro firmiter statuentes, vt, fi* quis aliquid horum facere forte prae­­sumSerit, nisi primo Secundoue com­monitus, a sua super hoc curauerit praesumtione cessare; ipso iure sit fa­ctus infamis, nec ad publica ossicig vel consilia ciuitatum , vel ad eligen­dos aliquos ad huiusmodi, nec ad te­stimonium admittatur: sit etiam intesta­bilis; nec ad hereditatis Successionem accedat. Nullus praeterea cogatur ei super quocumque negocio respondere. Quod si forSan iudex exstiterit; eius „ Sen- A. C* I2CQ.

Next