Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. V. Complectens res gestas Andreae II. et Belae IV. ad cladem vsqve tartaricam. (1783)

1207

REX XIX. 75 que adeo erga Salutem humani gene­ris cotidiana remedia incessanter exhi­buit , vt, si quis, a catholica side non deuians, hoc velit Subtiliter intueri 9 sicut ipSe est totius gratiae plenitudo, sic ad plures circa nostrae conditionis miserias miserationes eius exuberant, vt in omnibus ipsius perfectio nostrum suppleat imperfectum. Inter cetera Sa­ne , quibus Christiano populo, propter varias plagas criminum quasi Semiuiuo relicto, per ipsius prudentiam Sunt pro­­uiSa remedia, conueniens antidotum in soliditate Sedis apostolicae renouauit, eam totius Christianitatis caput consti­tuens et magistram, a qua, sicut vn­­guentuni in capite, quod descendit ia barbam et ad oram etiam vestimenti, panis intellectus et vitae ad alias ec­clesias cum doctrina procedat fidei et aqua Sapientiae Salutaris. Verum, ne inter curas continuas et praegrandes pastor ipsius et rector pro defectu im­perfectionis humanae deficeret, fi so­lus consumendus inani labore ad suam omnia Sollicitudinem reuocaret; atten­dens , quod messi multae vnus non Suf­ficiat operarius, multos sibi operarios et verbi dominici cooperatores adiun­­git, ac per eos exsequi cogitur, quae per Se non potest perSonaliter adimple­re , eius instructus exemplo, qui et duodecim apostolos et alios Septuagin­ta duos elegit, et binos ante faciem Suam ad praedicandum direxit. Quum igi- A. C. 1207.

Next