Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom VI-VII. Complectens res gestas Belae IV. post abitum tartarorum, Stephani V., Ladislai IV., Andreae III. (1782)

1260

REX XX. 309 tertio idus Iulii. Erat enim rex Bela vir' pacificus et in exercitibus et praeliis mini­me fortunatus. Aberrat Mellicenfe chronicon, quum haec narrat ad A. MCCLIX. (a) Omnium optime monachus Paduanus rem to­tam sic exponit: (^) Bela, rex Vngariae, viribus totius potentiae fuae concustus, ad inimicandum contra regem Bohemiae, con­­fanguineum fuum, Se magnifice praeparauit. Exorta namque fuerat contentio inter eos prom­pter ducatum Auftriae et Stiriae , quem rex Bohemiae dicebat ad Se totaliter pertinere , quod neptem ducis Auflriae duxerat in vxo­­rem, ad quam erat paterna hereditas deuo­­luta. Rex vero Vngariae e contra rationem aliam proponebat. - Congregansque exerci­tum de diuerfis nationibus copiofurn, in quo fuerant centum millia equitum armatorum, castra metatus est iuxta quemdam fiuuium in extremis finibus regni fui. Tunc rex Bo­­hemiae, tam propria fretus virtute, quam principum Alemanni a e, qui magnmu ei au­xilium praebuerant ,processit illi obuium cum ingenti multitudine militum electorum, et ex oppofito fixit castra fuper fluuium memo­ratum. Multum tamen minoris numeri erat militia Bohemorum et Teutonicorum compa­ratione partis aduerfae; Sed Hon inferioris audaciae et virtutis. Quum igitur ambo re­ges in castris aliquot dierum fpatium per­­manfijjcnt , et mediante fiuuio congrediendi (a') Av. H. Pe[. T. I. coi. 241. (O yip. Vrftis. P. I. 613. y 3 An. Chr. 12.60.

Next