Bolyai Farkas: Tentamen juventutem studiosam in elementa niatheseos puraehuic propria introducendi. . . Tom. 2. Elementa geometriae et appendices. P. 1. Textus Ed. Josephus Kürschák (József) Mauritius Réthy (Mór), etc (1904)

Praefatio Editorum

PRAEFATIO EDITORUM. Cum infra scripti, quibus renuntiante juLio König, Academia Scien­tiarum Hungarica Tomum II. Tentaminis edendum mandavit, eum in publicum prodimus, facere non possumus, quin maerentes in memoriam revocemus luctum, quo Academia nostra anno post editum Tomum I. mortuo Henrico Finály de Kend, eruditissimo doctissimoque viro et sodali, afflicta est. Amissi viri, peritissimi Latinitatis classicae antistitis, cuius opera etiam conatus nostri prospere promovebantur, vicem supplere filius defuncti, Gabriel Fínály de Kend summo studio enisus est. Quod grato animo accepimus. Omnibus, quae ad arithmeticam spectant, in I omo I. editis, in secundo continentur ea, quae ad geometriam pertinent, ita etiam «Appendix» Ioannis Bolyai. Huic Tomo inseruimus etiam paginam «Recensio per auctorem ipsum facta» inscriptam, de qua in Praefatione Editionis II. Tomi I. mentio facta est. Paginas ad fornum 1. Editionis I. alligatas,

Next