Ábel Jenő - Hegedüs István: Analecta nova ad historiam renascentium in liungaria litteraruni spectantia Jussu Acaderniae Scientiae hungariae et scriptis ab E.A. relictis cum cornmentariis edidit partirnque auxit Stephanus Hegedűs (1903)

Praefatio

PRAEFATIO. Eugenius Abel funestissima morte ereptus, diligentis­sime collectam materiam reliquit, quam ex codicibus et incunabulis variarum bibliothecarum excerpserat, sed fata ei haud permiserunt tempus et otium, eam in ordinem redi­gendi et ad communem utilitatem edendi. Manibus eius pientissime consecro hunc meum laborem, quo haec Ana­lecta Nova edenda praeparavi. Hoc volumine continentur praefationes et epistolae dedicatoriae, nec non carmina dedicatoria et panegyrici, quibus scriptores litterarum rena- scentium praeclarissimi reges Hungáriáé et excellentissimos antistites et proceres gentis Hungáriáé honoraverant. In indice alphabetico ordine redacto invenies omnem mate­riam. Hic elucent nomina Aldi, Bartholomaei Fontii, Bon- finii, Bochii, Constantii Fanensis, Marsilii Ficini, Pacifici, Ransani, Ursini, ut summos viros nominem. Sed habebis etiam hic orationem funebrem Garsonii pro rege Mathia habitam, denuo ex codice Bononiensi redintegratam ; epi- taphia varia ex variis fontibus hausta et carmina ad res Hungaricas quandam relationem habentia, plerumque carmina dedicatoria ad opera Hungarorum scriptorum. Praeterea hic invenies quattuor opera selecta, quae in incunabulis reperiri possunt, sed et cum codicibus ab Eugenio Abelio collata sunt. Has collationes partim et ego iterum contuli cum exemplaribus, quae mihi videre contigerat. Hoc loco gratias mihi agendum est Alexandro e comitibus Apponyi, qui summa cum liberalitate bibliothecam suam rarissimis thesauris refertissimam aperire dignatus est. Haec opera sunt Joannis Nicolai Nagonii poematum libri IV. ad WladislaumH., 1*

Next

/
Oldalképek
Tartalomjegyzék