Ábel Jenő - Hegedüs István: Analecta nova ad historiam renascentium in liungaria litteraruni spectantia Jussu Acaderniae Scientiae hungariae et scriptis ab E.A. relictis cum cornmentariis edidit partirnque auxit Stephanus Hegedűs (1903)

Praefatio

Aldus Manutius Rora. Philippo Cylano Morae Pannonio a secretis regis ac oratori apud Venetos et compatri Obser. S. P. D.1 Multa mihi grata contingunt in hac mea provincia plena laborum, inclyte Cylane, sed illud gratissimum, quod magni etiam viri, ac principes, quicunque amantes sunt bonarum literarum et nos de tantis assiduisque laboribus nostris amant plurimum, quemadmodum et tu facis. Es enim et literarum et nostri amantissimus, quod sis apprime doctus nec non ingens decus non modo Cylanae familiae, quae cum maio­ribus tuis clara est et insignis, tum te praeposito Agriensi ac a secretis Regis et oratore etc. Aldus M. Ro. Sigismundo Thurzo Pannonio Varadiensi Episcopo S. P. D.1 2 Acer et ad palmae per se cursurus honores Si tamen horteris fortius ibit equus. Vide quantum valet hortatus, quod et equos et id genus aXo'c« reddit alacriores, necdum homines. Nam etsi ipse eam paratissimus ut omnia M. Tullii parva forma excusa ad com­modiorem usum studiosorum publicarentur, tamen lecta tua eleganti epistola, qua me et tuo, et Georgii Quinqueeccle­­siensis Episcopi nomine hortaris, ut cum et propriis et regiis negotiis occupatissimi non queatis domi in bibliothecis vacare politioribus studiis, habeatis hosce libellos a nobis, quod 1 M. T. Ciceronis epistolarum ad Atticum, ad Brutum, ad Quintum fratrem libri XX..........(végén) Venetiis in aedibus Aldi et Andreae Soceri Mense Junio MDX1II. 2 M. T. C. Epistolae Familiares accuratius recognitae stb. Végén : Venetiis in aedibus Aldi et Andreae Asculani Soceri. MDXXII. Mense Junio.

Next