Magyar Hírmondó 2. (1792. július-december)

1792-09-21

Rege, et Amico nostro, sic enim se ipsum appellat optimus Princeps in divina illa , quam ad Status et Ordines supremam omnium habuit al locutione. Unum est (pace hoc vestra dixerim Viri ornatissimi de Gente, Patriaque vestra, si cetera vobis decora deessent, vel hoc solum nomine, quod amplissima Legationis vobis demandatae Prouincia integerrime defuncti estis , optime meriti) vniirh inquam est, quod neque vo•» eloqui pro dignitate rei, neque ego, neque alius quisquam, etsi maxime velit, conce­ptis verbis explicare potest. Sensum ego hic II. DD. SS. et OO. Ex­celsi Proceres ! intelligo plenum tenerrimi illius amoris, et fiduciae* quem mox ipso statim initio Comitiorum Dii tutelares Patriae Principi aduersus Gentem, Genti adversus Principem, sic auspicato inspiraverant, ut nullus deinceps perie dies efflue­ret , quo non mutui amoris, atque benevolentiae locupletissima invicem ederentur documenta. Vidissetis Principem cum Populo, Populum cum Principe pulcherrimo fidei ac am'oris contestandi studio in nova quotidie certamina descendere. Hunc quo amatae sibi Gentis et animos arctius ad invicem, et sibimet ipsi obstringeret; Illum quo amati sibi Re­gis Gratiam, atque benevolentiam magis magisque demereretur. Vidissetis in jucundissimo hoc certa­minis genere ambos plerumque ex arena victos si« simul, victoresque discessisse. Dignum profecto tanto Principe , et tam Nobi­li Natione spectaculum * in quod hoc praesertim aeuo omnes Europae Provinciae imitatione opti­me istud probaturäO respiciant; Nihil comminisci me, nihil verbis exagerare , vos ipsi testes esse potestis Viri Lectissimi, qui rebus hisce in Comi» tiis gestis vna mecum interfuistis, quosve magno hic numero praesentes intueor. Réeolitisne memo­ria faustissimum illum diem , quo Diploma inaugii­­iationis ad Status , et Ordines publice more majo* rnm

Next