Magyar Hírmondó 2. (1792. július-december)

1792-09-21

ipsi jam expendite. Bellum Galli nullis injuriis laces­­§jti, nullis provocati contumeliis , Regi nostro pepe antequam regni habenas capesseret, indixerunt. Vide­re jam , ne, quam nuper gloriosum erat nobis Regi pro salute publica vitam , et sanguinem ultro devovisse, tam indecorum nunc sit aut parcere facultatibus velle, quod absit, aut saltem in exolvendis votis vel tan­tillum fuisse segniores. Equidem neminem Civium |oco habendum censeo, nisi quem sic animatum vi­dero, ut privata sua commoda Reipublicae neces­sitatibus longe postponenda existimet. Atque hic est pnblicus ille spiritus , quem op­timus Princeps, dum ad vos salutem abs se perferri jusserat , spargi inter Concives nostros, veluti ve­­xum Patriae genium tutelarem voluit. Hoc si fiat, sentiant Galli, dum Francisco bellum denunciaverunt, Cum Gente in recto et sano sensu vere libera sibi rem futuram, cujus formidabiles acinaces {cum. alias saepe, tum in bello successionali satis experti sunt, deponent illi cristas suas, et vel belli , quod temere indixerunt, eos poenitebit, vel quod probi, et humani magis magisque desiderant, pro­vocati Regis, qui Populi sui Pater est, Bonitate al­lecti, nostra fijiorqm erga tantum Patrem observan­tia , nostra edocti securitate, felicitateque, a nobis veram liberi regiminis formam condiscent, imita­buntur, et reddito cuique, quod suum est, pacem concordiamque, atque exinde uberrime promanatu­­ia in Regnum Patriamque suam emolumenta con­sectabuntur. Vestrum jam est Excelsi Proceres ! II. DD. SS. et OO. cetera, quae ad legendum militem, «onferendaque viritim subsidia propius pertinent, pro sapientia Vestra , auctoritateque decernere^ sm. A!'

Next