Wenzel Gusztáv: Monumenta Hungariae Historica 1. Diplomataria. 9.: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

quoque eum consilio eorumdem ordinarii et aliorum mutandi collectores ipsos, quotiens expedire videres, ac eo3 compel­lendi ad reddendum coram eisdem ordinariis , et aliis, tibi computum de eollectis, et contradictores quoslibet percensu­ram ecclesiasticam auctoritate Apostolica compescendi ple­nam concesserunt auctoritate simili potestatem. Et ut tam tu, quam dicti collectores fructum reportaretis ex vestris labori­bus, iidem predecessores premissa tibi et eis in remissionem peccaminum iniunxerunt; et nichilominus a prestatione de­cime pro annis iliis, quibus cirea ea laboraretis, vos esse vo­luerunt immunes, te preterea illius indulgentie concesserunt esse participem, que crucesignatis personaliter transfretanti­bus in terre sancte subsidium est coucessa, et quod de pecu­nia ex ipsi decima colligenda singulis diebus, in quibus circa premissa vacares, tres solidos sterlingorum pereiperes pro expensis; non obstante, si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vei excommunicari non possent per litteras Apostolicas, que de indulto huiusmodi ac tota eius continentia de verbo ad verbum, et de propiiis lo­corum et pcrsonarum nominibus specialem, plenam et expres­sam non fecerint mentionem, sive quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis, vei litteris quibuscumque dignita tibus, ordinibus, locis vei personis generaliter aut specialiter sub quacumque forma, vei conceptione verborum ab eadem sede concessis; de quibus, quorumve totis de verbo ad verbum in litteris Apo­stolicis plena, et expressa rcentio esset habenda. Voluerunt etiam predecessores iidem, ut frequenter eis rescriberes, quod actum csset in qualibet ex provinciis sepedietis, tam cirea collectores, quam circa coüectionem et quantitatem colle­ctam, ipsius depositionem, locum depositionis etmodum. Cum igitur huiusmodi negotium specialiter insideat cordi nostro, et ad liberandam de manibus ipsorum terram ipsam mentis nostre desiderium dirigatur, discretioni tue per Apostolica seripta mandamus, quatenus ad exucutionem prefati negotii studeas vigilanter intendere iuxta predictorum predecesso­rum eorundem continentiam litterarum, sic prudenter et con-Bulte in hac parte te dirigeus, ut ab eo, qui est omnium bo­norum retributor, retributionis prémium, et a nobis laudis

Next