Wenzel Gusztáv: Monumenta Hungariae Historica 1. Diplomataria. 9.: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

55. IV. László király János mesternek egy ekényi földet adomá­nyoz. 1278. Ladislaus Dci gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie , Gallicie , Lodomerie , Cumanie, Bulgarieque Rex omuibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omniurn salvatore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire : quod magister Johannes Gal­licus de Lypthow ad nostram accedeus presenciam, quamdam terram vsui unius aratri sufficientem terre sue proxima vici­nitate adiacentem, vt dicebat, petiuit a uobis sibi dari. Ve­rum quia qualitas et quantitas ipsius terre nobis plene non constabat, Detrico Preposito de Turul dedimus in mandatis» vt accederet ad terram memoratam; et eam, si inueniret esse talem, que ad nostram collacionem pertineret, assignaretma­gistro Jobanni possidendam. Qui quidem Prepcsitus eandem terram statuit magistro Johanni sepedicto, prout in tenore suarum literarum vidimus contineri. Quarum quidem litera­rum tenor talis est : Nos Detricus Prepositus de Turul stb. (következik Detre turali prépostnak ugyanazon évi beiktató bizonyítványa mint alább.) Nos itaque grata et meritoria servicia ipsius magistri Johannis attendentes sepedictam particulam terre sub eis­dem metis et terminis, proot superius est expressum dedimus donauimus et tradidimus ipsi magistro Johannijure perpetuo et irreuocabiliter possidendam , a terra populorum nostrorum de villa Lubela vocata abstractam penitus sepa­ratam. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem pre­sentes literas concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis viri magistri Johan­nis Doctoris Deeretorum, Prepositi Budensis, Archielecti Co­locensis, et aule nostre Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo septua­gesimo octauo. (Zsigmond királynak 1407-ki megerősítéséből.)

Next