Wenzel Gusztáv: Monumenta Hungariae Historica 1. Diplomataria. 12.: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

in eadem Ecclesia feliciter ordinatis, anno gracie M° CC° XXX° VIJ°. (Eredetie börhártyán, melyről a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai le­véltárban.) 30. A pozsonyi főispánnak jelentése IV. Béla királyhoz Saulus, János fiának birtokállapotáról. 1237. Reuerendo domino suo B. Dei gracia Regi Hungarie lllustri A. Comes Posoniensis inclinacionem et debitam reue­renciam. Mandastis mihi, quod signilicarem vobis, que et quanta esset terra Sauli, que sibi et suis fratribus secundum justiciam remaneret. Significo igitur dominationi Vestre, quod terra dicti S. et fratrum eius incipit ex superiori parte a Da­nubio, qui vulgo vocatur Korousduna, et ibidem diuiditur Da­nubius in duas partes, quarum pars una descendit iuxta in­sulam quandam, secunda vero pars illius Danubij Hűit per terram Sauli et fratrum suorum, qui scilicet Danubius vocatur Chilztow ; mete uero incipiunt iuxta predictum Danubium Ko­rousduna; sed ex partecastrensium est vnaantiqua meta; ex parte uero S. sunt due mete noue, quarum vna est Sauli, al­téra vero castrensium de uilla Mager; et ita alie mete tam castrensium, quam Sauli, diriguntur versus ecclesiain Sancte Marié, itaque ex inferiori parte infra ecclesiam et metas est terra ad longitudinem vnius iugeris, et ibidem sunt mete ca­strensium de villa Samud, et mete predicti S. diriguntur ver­sus ecclesiam Sancti Georgij Doborgoz; ita tamen, quod po­puli Archyepiscopi Strigoniensis et ville Thimothei existunt infra terram S., et castrensium de Samud; mete vero S. et castrensium de Dobrogoz ex parte superiori sunt versus ec­clesiam Sancti Georgij tam prope, quod infra metas et eccle­siam est terra in longitudine trium iugerum; et inde dirigun-

Next