Wenzel Gusztáv: Monumenta Hungariae Historica 1. Diplomataria. 12.: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

A veszprémi káptalannak bizonyságlevele, hogy Empsa és test­vérei zalamegyei várjobbágyok Gostule nevü örökös birtokukat Hohold comesnek eladták. 1239. Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspectoris salutem in Domino Jesu Christo. Ad uni­versorum noticiam volumus pervenire, quod homo Comitis Hoholdy nomine Paulus filius Pouse de villa Kuhunus in no­stra presencia constitutus ex vna parte: Empsa, Dyca, Itemyr et Heym filij Dees, Petrus filius Chug, Turul et Mycou filij Chunad de villa Boc, jobagiones castri Zaladiensis de genere Johannis Maioris Exercitus ex altera asserverunt, quod quan­dam terram eorum hereditariam adiacentem terre Gostule cum vinea octo iugera terrarum continente, que est sita in eadem terra, ipso Comite non cogente, sed spontanea volun­tate, sibi pro quadraginta marcis argenti vendidissent perpe­tuo possidendam. Cuius ediam terre terciam partem hijdem homines pro viginti marcis argenti primo vendiderant, sicut nobis retulerunt. Huius autem terre mete, prout in litteris dicti Comitis inspeximus, et hijdem homines affirmatierunt, sic distinguuntur . Prima meta incipit­a meta terre eiusdem Comitis, quam dieti homines primo sibi vend­­derunt iuxta fluuium Dobronic ab aquilone, et venit versus orientem ad inferiorem partem ville Scenticlos, vbri sunt due mete ex vtraque parte fluuii eiusdem iuxta viam magnam; et inde per fluuium eandem tendit per eandem viam magnam, per quam venitur ad locum Vdworeurka, et cadit in minorem Lynduam; minor autem Lyndua fluens per partiam terram cadit in ma­iorem Lynduam­­ et vbi minor Lyndua cadit in maiorem Lynd­uam, ibidem maior Lyndua flectitur ad partem superiorem versus occidentem, et exit ab eadem flumine ad viam, que ducit ad villam Scenmiklos , deinde ascendit montem, et inter vineas procedendo revertitur ad primam metam, videlicet ad fluuium Dobronic. Cetere autem vinee in eadem terra site de­

Next