Katolikus főgimnázium, Pozsony, 1856

Emendationes Venusinae Annuae commentationis scribendae munere inposito fieri uix potuit quin aptam materiem anquirens de Horatio potissimum cogitarem, quem ,nocturna uersaui manu uersaui diurna4. Atque ita quidem rem instituam, ut partim ex scripturis in editione mea*) contra codicum auctoritatem receptis iisque aut a me ipso aut ab aliis inuentis grauiores aliquot eligam argumentis rationibusque fulciendas partim depromam non nullas quae subinde mihi nascebantur probabilitatis specie haud sane ut spero destitutae. At quam olim moliebar et etiam num molior causarum expositionem uberiorem, qua rationem redderem omnium (aut certe plurium) a me uel receptorum uel reprobatorum eam ut iterum in aliud tempus differrem et condicionis, qua nunc utor, uniuersae nouitas et alia munera sat multa contra expectationem mihi iniuncta haud minus quam in qua hic uersor subsidiorum ad Venusi­num certe poetam tractandum inopia in causa fuere. Quae quidem eadem inopia in hoc quoque munusculo conficiendo inpedimento mihi fuit quo minus hic illic longius in uniuersae crisis Horatianae campum expatiarer iussitque hasce quaestiones artissimis plerumque circumscribi finibus nec locos in disceptationem uocari nisi qui quamuis medi­ocri librorum subsidio ad liquidum perduci posse uiderentur. Nihilo tamen secius spem non abicio fore ut in hisce pagellis non nulla iuueniantur aut uirorum qui harum rerum periti et aequi iudices sunt adprobationem haud difficulter motura aut certe uiam ad uerum inuestigandum munitura. Restant enim permulta in hoc poeta ratione aliquando sananda, cum librorum manuscriptorum omnium ne optimis quidem exceptis ea sit condicio ut iis solis qui ubique genuinam manum poetae reddere conatus fuerit ,infelix operam perdere4 credendus sit. Neque tamen in eorum partes facile discesserim qui ratione abusi potius quam usi ,fortunam4 poetae post tumultus a Peerlkampo inlatos ,tristi clade iterare4 se nuperrime accinxere. Caeco enim amore erga poetam ducti uidentur qui omnes ei maculas abstergere contendunt nec umquam se adduci patiuntur, ut bonum etiam Horatium inter­dum dormitasse credant. Qua quidem uia si omnes interpretes ita procedere uellent ut pro suo quis­que palato suo Horatio indigna rescinderet extruderet in marginem relegaret breui periculum esset nihil fere ne restaret quin esset aliquo modo addubitandum. Itaque in primis in statuendis locis subditiciis summa opus est cautione magisque quam hodie non nusquam fieri solet codices duces se­quendi sunt ne quando omnis fere nobis poeta sensim sensimque resecando eiciendoque attenuatus *) Q. Horatius Flaccus recensuit codicum selectorum uarias scripturas addidit Franciscus Pauly, ph.il. Dr. Lipsiae, sumptibus librariae Hahnianae. A. MDCCCLV.

Next