Katolikus főgimnázium, Pozsony, 1857

De locis aliquot Electrae Sophocleae. Commentationis scribendae occasione oblata cum diu multumque cogitauissem unde tandem sumerem materiam artis finibus eius modi scriptionibus constitutis adcommo­­datam, non potuit mihi non uideri aptissimum si de locis aliquot ex Electra Sophoclea quae mihi hoc anno legenda cum discipulis meis proposita erat depromptis meam proferrem sen­tentiam. locos autem ut uno uerbo dicam dvodie&dovg quod non sum adgressus, id potissi­mum in caussa fuit quod nolui de rebus disserere nisi quae fultae atque munitae certis ra­tionibus et argumentis ad liquidum mihi posse perduci uiderentur. atque ita rem institui ut me ad Schneidewini uiri de Sophocle et emendando et interpretando meritissimi editionem prorsus adplicarem, quia quaecumque ad hunc diem de Sophocle aut obseruata sunt aut ad­­notata aut emendata ab hoc profecto summo uiro ‘apis Matinae more modoque’ et undique conlecta reppereris et omni ex parte subtilissime pensitata, nihilo tamen secius in eius edi­tionibus quotquot prodierunt haud pauca extare ingeniosius quam uerius excogitata cum uirorum doctorum iudiciis abunde probatum sit tum uero ex eis adparet quae ab editore ipso ueri ubique studiosissimo in singulis fabulis denuo editis sat multa nouata inmutata correcta uidemus. atque ego quidem quae mihi in adnotationibus Schneidewini hic illic inpugnanda aut certe addubitanda uiderentur ea in disceptationem uocando cum ad ue­­rum propius accedere conatus sim, id nequaquam mihi propositum fuit uiri summi me­rita ut inminuerem detraheremque aliquid de eius auctoritate, sed modo ne prorsus quae his continentur pagellis displicuerint eis uiris quorum aequum hisce de rebus intellegens­­que iudicium est, satis habebo satisque mihi uberem laboris in hoce opusculo conlocati fructum rettulisse uidebor. Iuuat igitur initium facere a uersu 11: o&sv oá naTQog hx cpóviov iyú ttot e ngog oijg óiictíuov xal xcayiyvr/T^g Xaßwv r/vtyxa xüS-éaaaa xá^s&gscfáfAr/V xrX. ad quem Schneidewinus similiter ut ad Philoct. uers. 22: a pol nQoailfbwv alya arjucuv dr ixsi yöioov Tigog avxov róvős y ut cckXy xvqet adnofauit haece : ‘Auf éx yóviov statt év (póvoig hat élgéowoa eingewirkt.’ Est sane quidem res notissima saepe numero loci notiones siue sunt substantiua cum praepositionibus

Next