Református főiskola, teológiai akadémia és gimnázium, Sárospatak, 1856

—S$4$S> Caesare FRANCISCO sedem fixisse JOSEPHO, Qui belli furias optata pace removit Nuper et hos sparso foedantis sangvine campos; **) Et quod majus erat, latis qui legibus aequis, Juraque praescribens populis aequalia nuper Divisis statu, liugva, cultuque Deorum Discordes animos concordi foedere junxit, Fratrum ut more velint Unitis Viribus omnes Communem imperii et patriae fundare salutem. Ne; vero et facilis desint subsidia vitae, Plurima constituit; jam nunc quoque cerne Tibisci Nave ruit mercator aquas — mirabile visu — Quam non vela ferunt ventis tumefacta secundis, Nec sudans validis impellit nauta lacertis, Sed rapit igne furens vis interclusa vaporum. Yis eadem rapiet junctos longo ordine currus Divitias celeri vectantes undique cursu In paribus trabibus signato tramite ferri, Quem breve tempus et hos ducet mira arte per agros; Quae vero his terris facies erit, aggeribus quum Nunc vaga productis compescitur unda Tibisci, Ne circumjectos toties misere obruat agros; Sicca dabit tellus Cereri nova regna, segesque Laeta diu steriles campos ornabit aristis, Quos olim carex, limosaque vestiit alga, Et graciles calamos ubi nunc quoque nutat arundo. Optimus ille brevi Princeps invisere terram Hungáriáé veniet, gentemque beabit ovantem, Et vobis placidi dabitur praesentia vultus. Spargite flore vias populi, instaurate triumphos, Grati signa animi, non his est dignior alter, Auspice quo vobis Saturnia secla redibunt. Nectite Zempliniae de vernis nectite Nymphae Floribus et ramo lauri frondente coronam, Sacro ornamentum capiti; nemorum ille recessus, Vitiferos colles, fontesque loquacibus undis, Quas colitis sedes, vestrasque tuebitur aras. Et tu Musa modis Grajorum docta canoris Praelium ad pedem montis anno 1849 commissum.

Next