Szerb gimnázium, Újvidék, 1886

De poetis lyricis Graecis, imprimis de Anacreonte eiusque quae sunt et dicuntur carminibus. ^Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.“ Horatius: De arte poetica. raeci non tam rebus suis gestis omnibus fere gen- tibiis antiquitatis praestiterunt, quam praecipue artibus libe­ralibus. quae ad culturam atque Immanitatem pertinent, tan­tam gloriam adepti sunt, ut nostrae quoque aetati merito sint admirationi. Singulis artium generibus, quae longius enumerare non est in animo, omissis, quoniam id a re proposita nos amoveat necesse est, Graecos imprimis poesi, quam huma­nissimam omnium artium ac liberalissimam esse constat, eminuisse, vere arbitramur contendi posse. Quod primum attinet ad poeticen, Ilias et Odyssea, claris­sima illa huius generis poemata, tam exquisiti ingenii ac di­vini cuiusdam, ut ita dicam, spiritus sunt documenta et instinc­tus, ut posteritas ea admirari quidem possit imitarique, ea autem ut etiam adaequaret, adhuc contigerit nemini. Quod Graeci in artibus universis, maxime autem in poesi tam clari exstiterunt, quum benignitati suae terrae et -coeli, quae ad augendas excolendasque animi ac corporis vires tantum valuere, tum naturae suae habitui cuidam divino debent. Cuius rei documento est nobis praecipue poesis lyrica. Hoc poesis genus coeptum est magis coli effloruitque iis temporibus, quum cultura in Graecia aucta et multipli­cata, urbibus mercatura et commercio locupletatis, vita commo­dior est facta, postquam imperiis priorum asperorum tempo­­rum singularibus, quae libertati minus favebant, maximam

Next